FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER SECUNDUS
AN SIT RERUM, ALIQUOD, PRINCIPIUM.
Verum, unum hoc, quod primum omnium esse invenimus; quod ante res omnes, supraque res
omnes a rebus omnibus est separatum, quid nam est? Aut quid nam agit. Hoc prius,
peragamus. Ex eo forte, illud quoque innotescet. Quid nam ergo, unum hoc, magno labore,
et perquisitum, et inventum, agit? Vel enim agit aliquid, vel agit nihil. Si nihil agit, id fit,
vel quia agere non potest; vel quia nescit agere: vel quia agere non vult. Si dicatur agere,
non posse, id accidet, vel quia impotens, vel quia impediatur. Si impotens est, viribus caret.
Quod his caret, neque est omnino. Omne enim quod est, vires habet aliquas. Si impeditur,
debilius est, impediente. At hoc impediens vel superius ipso est, vel ei est æquale, vel
est inferius. Si superius est uno, unum iam non erit primum. Atque ita, omnis nobis
peribit, ante actus labor, et rationes, quæ creditæ sunt necessariæ, futiles evadent omnes. Vel
hæ certe, sua stant firmitate, et vere, nihil est superius, aut prius uno. Si vero æquale esse
dicatur, hoc impediens, iam neque ita, unum erit primum. Cur enim unum, potius primum
sit, quam quod est ei, æquale. Aut cur non utrumque æque erit primum? Si hoc, non unum,
sed duo erunt prima. At unum esse primum iam est demonstratum. Ergo nihil ei erit, æque
primum. Est ergo eo inferius, quod ipsum agere impedit. At quo modo, inferius magis polleat
superiore? Hoc contra rerum est naturam. Si vero agere nesciat: iam peius est
entibus omnibus, etiam infimis inanimatis. Quæ, saltem naturæ scientia, ducuntur ad suum
opus peragendum. Sin autem agere non vult, id fit, vel quia dedignatur, et est arrogans; vel
quia ei non expedit, quoniam fieret in agendo debile, vel quia ocio frui mallit, et est iners.
Quæ omnia ingentem in eo arguunt imperfectionem. Et præter id, iam non amplius unum
est, sed est hæc alia quoque. Atque ita concluditur. Si unum nihil agit, nihil ei cum rebus esse;
nihil rebus cum eo. Et labor noster, in eo inquirendo, frustra est exhantlatus. Si vero agit
aliquid, quid nam agit? Necesse est, ipsum, vel unum quippiam agere, vel plura. Si plura, ea
vel pauca, vel pleraque, vel omnia. Si dicamus unum tantum aliquid agere: et non etiam plura;
id iam vel quia nequeat, ei accidet; vel quia nesciat, vel quia nolit. Atque ideo priora illa
redibunt omnia. Si vero plura agat, et ea pauca, ita quoque redeunt priora, si pleraque tantum,
et non omnia, itidem redibunt illa. Si vero omnia agat, certe, et pleraque, et pauca, et plura, et
unum quoque aget. Securius ergo, ut tot absurda fugiantur, et fugentur, ipsum, omnia agere,
est fatendum.
At quæ nam omnia? Hæc ne quæ interris, vel et quæ in aquis, et quæ in aere fiunt?
Nam si quæ in terris solum, et non et hæc alia, redibunt priora omnia. An vero, et cœlestia
agit? Nam si non et hæc, redibunt illa omnia. Si et hæc, an et supercœlestia? Mentalia illa,
vitalia, essentialia, unialiaque? Nam si non et hæc, redibunt illa omnia. Omnia ergo agit,
rerum omnem, universitatem facit. Facit ne, aut fecit? Si facit, cur non, et fecit? Nam si non et
hoc, redibunt illa omnia. Si vero fecit, cur non, et facit? Nam si non et hoc, redibunt illa
omnia. Igitur, et omnia iam olim fecit, et in præsentia facit; et faciet in futurum. Nam si non et
hoc, redibunt illa omnia.
Unum ergo, quod unum tantum esse comperimus, et non aliud quam unum, et
primum: entium omnium; rerum universitatem cuncta et fecit, et facit, et est factum. At hoc
dicere, ipsum unum, principium rerum esse, est dicere et fuisse principium ab initio, et
futurum esse.
Bone Deus. Quo nos rationes detulere? Et quidem necessaria.
At est ne revera, aliquod rerum principium? Vel res ipsæ per se, et fuere antea, et nunc
sunt, et futuræ sunt etiam postea? Hoc videtur in primis esse quærendum: et exactissime