edendas, ad motus corporeos ciendos, tempore videtur indigere, et eas edere successivas. At
principium quod vestigamus nullam pari videtur posse indigentiam.
Sed ante animam hanc, et aliam rationalem omnem, essentia alia quædam est quam,
mentem et intellectum nuncupaverunt; et quam, et Democritus, et Plato, et ante eos
Zoroaster animæ isti coniunxerunt. Quæ tum tota essentia, tum viribus, tum actionibus
omnibus, et vita tota, et universa cognitione est immutabilis. An hæc forte quæsitum erit
principium? Nam et Aristoteles cum ad intellectum hunc pervenisset, primum principium
putavit se reperisse. Eumque primum motorem, ut iam dictum, nuncupavit. Sed intellectus
supra animam tametsi positus sit, quatenus intelligit, et est intelligibilis, et intellectus, non
unum est sed multa et totum quid est, et suas habet partes: et in eo quædam prima sunt,
quedam media, quædam postrema, atque sunt multitudo. Multitudo autem nulla primum
est. Principium autem vult omnino primum esse. Multitudo quoque hæc quæ in intellectu
est, mutua inter se eget ope intellectio: nimirum et ipso intellectu ut agente: et ipso
intelligibili, ut obiecto. Principium autem, nullius esse egenum debet nec quia dicatur,
intellectum hunc esse etiam unum, hoc unum non est per se unum, sed unum cum pluribus.
Quæ vero multiplicitatem in se habent, indigentiam quoque in se habent, saltem unius, quod
eam ne dispergatur uniat: in principio vero, nulla esse debet indigentia.
Hæc sane omnia, quæ hactenus duabus subordinationibus, recensuimus,
principia quidem, quædam sunt, et rerum quarundam, sed non omnium. Alia namque unius
tantum compositi, ut forma, alia motus, ut natura. Alia vivendi, ut vita, alia sentiendi, ut
sensus, alia appetendi, ut vis appetitiva, alia ratiocinandi, ut rationalis anima, alia regendi,
ut anima mundi, alia intelligendi, ut mens de qua modo loquebamur. Sicuti cœlum principium
est inferorum horum motionis, et alterationis. Animæ, quas intelligentias, inconsulto eorum
principe, Peripatus nuncupavit, principium, si forte ita sit, motus sui quæque orbis sunt. Atque
ita, in rerum universitate, vere multa principia esse possunt, sibi invicem subordinata. Quorum
connexionem fatum forte liceat appellare, quod tamen in inferioribus nullam importet
necessitatem, fortunam tamen et casum quæ Aristoteles magnifecit, funditus de medio tollat.
Quæ tamen principia uti multa sunt, et multitudo omnis ab unitate quæque sua ortum habet:
unitas autem omnis, et omnis unitatum multitudo, ad unum fortasse, necesse est reduci. Hæc
ergo diligentissime perquiramus, si quo modo multitudinem illam Aristotelicorum, quæ
supra extimam vivunt lationem, principiorum primorum et summorum, vel veram esse, vel
falsam, vel utrumque et veram, et falsam deprehendamus. Cuius ingentis, et hactenus inauditæ
indagationis, exordium hinc sumamus.
Necesse est, Principium primum, vel unum esse tantum, vel plura tantum esse, vel
unum quod in se multa contineat, vel multa, quæ unum participent. Singula hæc membra
perpendamus. Si principia, multa tantum sunt, ab ipsis nihil fiet unum. Quod nam enim
multorum principiorum, hanc curam suscipiat, ut entia ab eis producta, una fiant? Nam cur
hoc principium potius id faciat, quam illud? Vel enim eadem est in eis omnibus bonitas, idem
velle, eadem potentia, qua operentur, vel sunt in singulis, hæc singula diversa? Si eadem boni-
tas, una bonitas est in multis, atque ita bonitatis multitudo, ad unam bonitatem reducetur, et si
entia ab onitate sunt, ab uno erunt principio. Atque ita principium, unum et non plura erit. Si
itidem eadem in omnibus voluntas, si eadem potentia, per quas operentur, et entia efficiant:
una sunt hæc in multis; atque ita unum erit principium necessario, et non multa. Si vero alia
bonitas, alia voluntas, alia potentia est in singulis principiis: diversitas hæc tanta, quid nam
ponet? Diversitas hæc, vel in concordiam reducetur, vel discors perseverabit. Si redatur
concors, concordia est diversorum unio: unio vero ab uno: ad unum ergo omnis diversitas
reducetur. Atque ita unum iterum erit rerum principium. Quod unum si sufficiat ad entia
procreanda, frustra erunt alia: et diversitas illa, vel nulla amplius erit; vel agent nihil; si agent
nihil, principia non erunt. Principii namque proprietas est, efficientia. Itaque si principia sunt,
agent necessario, si non agent, principia esse nequeunt. Si vero discordia et bonitatum et