acquirunt eius speciei formalem: eductum non est materia, ut Peripatus contendit, sed neque
in materiam, aut primam, aut secundam inductum, ullam. Verum dum in exitu formatur,
nutrimentum quo vivat, secum trahit, proprium scilicet, ac proximum humorem, quem in
suam substantiam transformat. Sed hac de re, proprio postea loco. In semine ergo, cuncta
insunt seminaliter, et actu seminali, ea, quæ ab eo postea prodeunt in actum formalem. Sed in
eo insunt ita unita, ut extra prodeunt distincta. Et ut hic apparent omnino distincta, ita in
semine sunt prorsus unita: nec ulla in eis apparet distinctio. Atque ideo, in uno sunt actu
omnia. Et si in uno actu, cur non etiam inter se mutuo, ita sunt commista, ut aliud sit in alio, et
omnia in omnibus, et omnia denique sint unum, et omnia itidem sint plura, uno, eodemque
seminali actu. Actu nempe principe, actu principali, actu principii? Namque semen, eorum est
principium? Quin imo illa omnia sunt, semen unum: sicuti semen unum, est illa omnia. Si hoc
in re sen sata: in re mutationi, interituique obnoxia, tam sensatum est, tam rationi consonum,
ut ratio, nulla ei repugnare queat, quid de summo principio erit putandum? Quod si
principium hoc rerum quoque æternarum est principium, æternum, ipsum quoque esse, est
necesse; et nulli subiectum mutationi. Tanti ergo principii tractationem resumamus. Illud
ab aliis principiis distinguamus ita, ut a cunctis aliis secernatur, et dignoscatur. Habet
enim una quæque rerum series sua propria principia, quæ in ea serie, et prima sunt, et ante
omnia eius seriei reliqua. Et in quo, et a quo eius seriei omnia, et sunt prius, et postea
producuntur, et iam producta sunt post principium. Et ita hæc, cuiusque seriei principia, sunt
inter se divisa, ut quod unius seriei est principium, seriei nullius alterius, principium esse
queat, ut quod cognitionum, est principium longa serie subordinatarum, lucis principium esse
non potest. Et quod huius principium est, cognitionum, aut naturarum, aut formarum,
principium esse nequit. Sed hæc serierum principia, vocemus singularia, et particularia, et
etiam specialia. Quæ quoniam a principio illo summo sunt producta, principiata quoque sunt
revera. Atque ita verum fuerit, plura esse prima principia, quæ serierum sunt principia: et
sunt primæ unitates, et ideæ de quibus postea. Et falsum quoque erit, principia prima esse
plura. Unitates enim hæ omnes, ab uno veniunt. Quarum comparatione, id quod
inquirimus, principium principiorum, iure dici, et potest, et debet. Hæc vero alia, quoniam a
principio illo summo sunt producta, et principiata sunt, revera, et revera etiam, multitudinis
serierum omnium sunt principia. Summum autem principium, quia primum est, principiatum
esse nequit. Summum igitur appellemus, et primum, et absolutum, et supremum, et
unum, quibus titulis, illud ab aliis principiis seiungamus. Huius conditiones, et proprietates
diximus esse quatuor. Eas discutiamus. Prior illa, esse ante omnia, principii ne est proprietas,
qua principium est? An vero eius, quod primum dicitur, qua primum? At est hoc iam a nobis
determinatum. Primum scilicet esse id, quod alia sui ordinis omnia antecedat. Si primum hoc,
ordinem aliquem cum rebus habeat, primum recte dicetur, si eas antecedat omnes. Sin vero
ordinem nullum ad res habeat, primum dici non poterit. At forte, non est rebus coordinatum
rerum principium. Sed est super res omnes, et trans res omnes, et ultra omnes. Vel perperam
est a nobis deffinitum, primum esse id, quod ante omnia est? Et veritatis amore, propria
quoque dogmata erunt respuenda. Vel deffinitio quidem, vera est, sed particularium serierum
est, et eis tantum, sed omnibus competit? Cum hoc vero principio, nihil habet rei, vel exigua
ei respondet, et imbecilla proportione. Ita esto. At primum absolutum, et primissimum,
quomodo deffiniendum? Forte eo modo, quo principium absolutum, ut dicatur. Primum
absolute, id esse, quod entia omnia antecedit. Esto. Sed et principium absolutum, omnia
antecedit entia, non forte qua principium, sed qua primum. Nam ut principium, duas alias
habet proprietates, quæ primo ut primo, forte non competunt. Non enim primo competit, ut in
eo sint omnia, nec ut ab eo sint omnia. Vel et hæ primo competunt, eo modo quo, in unitate
dicimus omnem esse numerum, et ab unitate omnem numerum profluere. Ita esto.
Primum ergo, et principium, idem sunt, et sunto, modo principio efficientiam demus ad