Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 72

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER TERTIUS
AN PLURA UNO, PRINCIPIA ESSE QUEANT.
Questioni huic occasionem veterum dedere multi. Nam præter materialia rerum principia,
Chaos, Homœomerias, Atomos, ignes, aquas, aeres, infinita, materias informes, plura
efficiencia principia, eaque varia posuerunt. Thales Deum, Pythagoras unum et duitatem.
Parmenides unum, et ens. Empedocles, sphærum, Litem, Amicitiam. Democritus Mentem,
et mundi animam. Anaxagoras Mentem. Stoici spiritum. Ignem Deum, et distinxisse videntur;
et videri possunt non distinxisse. His fatum adiunxere, Epicurus casum addidit;
quem Aristoteles non omnino respuit, sed priora alia, eaque multa posuit principia.
Inferiorum horum præter materiam primam, formam, et privationem. Et tertium naturam.
Quam quidem, non satis claro explicatu, universalem videtur deffinisse, Principium motus, et
quietis, cœlestibus, et elementalibus communem; quam tamen dum explicat, ad particulares
mistorum materiam, et formam videtur restrinxisse. His casum quoque adiungit. Supra
has naturas, (nam universalem illam, nullibi vel ipse, vel sui declararunt) cœlestem motum
efficiens principium generationum, et corruptionum inferiorum omnium esse statuit.
Quem etiam, vitam eorum esse asseverat. Motuum vero cœlestium variorum, varia
incorporea principia esse docet, tot scilicet numero, quot cœlorum sunt orbes. Quot autem ii
sint, Astrologis relinquens inquirendum; ipse determinare non est ausus. Motores autem hosce
orbium, αρχας principia quoque nominavit. Horum principem esse ait, eum qui primum movet
orbem, primumque ideo appellavit motorem, quem et Deum, et intellectum nominat. Et
quamvis hunc et primum, et supremum dicat esse principium; attamen alibi non sibi constans,
supra extimam, uti diximus lationem, alia esse statuit, quæ tamen non nominat, vitam viventia
beatam.
Οθεν καὶ τοῖς ἂλλοις εξηρτηται τοῖς μὲν ακριβεσερον, τοῖς δ'αμαυρότερον, τοτε εἶκαι, καὶ τό
ζῆν.
“Unde etiam aliis dependet, aliis clarius, aliis obscurius, ipsum esse, et ipsum vivere.”
Si ab his dependet, aliorum et esse, et vivevere, cui dubium, hæc aliorum entium, et
viventium esse principia. At de his non uti de uno, sed uti de pluribus toto eo loco est locutus.
Itaque ex Aristotelis sententia prima principia, et plura sunt, et æqualia. Omnibus enim cadem
tribuit attributa, in his verbis:
Διὅπερ οὕτ'ἕν τόπω τάκεῖ πέφυκεν, ὀυτε χρονος αυτὰ ποιεῖ γηράσκειν, ουτ'εσίν οὐδενός
οὐδεμια μεταβολή, των ὑπὲρ τὴν ἐξωτάτω τεταγμένων φοράν, ἀλλ'ἀναλλόιωτα καὶ ἀπαθῆ τὴν
ἀρίσην εχοντα ζωήν, καὶ τὴν ἀυταρκες ἀτην διατελεῖ τὸν ἅπαν τα ἀιῶνα.
“Quamobrem, neque in loco ea quæ ibi nata sunt, neque tempus ea facit senescere. Neque est
ullius ulla mutatio eorum, quæ supra extimam ordinata sunt lationem; sed inalterata, et
impassibilia optimam habentia vitam, et sufficientissimam degunt tota sempiternitate.”
Si ergo omnia quæ ibi sunt, æque, nec in loco sunt, nec senescunt, nec mutantur
mutatio ne ulla, et sunt ordinata, et non alterantur, nec patiuntur, et vitam æque degunt
optimam, et sufficientissimam, et tota æternitate omnia, quis non videt omnia esse æqualia?
Quibus etiam annectit: αναγκαῖον εἶναι πᾶν τὸ πρωτον, καὶ ἀκρότατον.
“Necessarium esse, omne primum, etiam supremum.” Omnia ergo hæc, et prima sunt;
et suprema, et plura sunt, et non unum, et causæ aliis tum essendi, tum vivendi. Ergo et
primo motori causæ sunt, et essendi, et vivendi. Ergo primus motor non est primum
principium. Sed Aristoteli erat Deus. Ergo Deus eius sententia, nec principium est, nec
primum, et est factus, et ab aliis pendet eius et essentia, et vita. Ergo primum cœlum a primo
motore non movetur; motus enim vel vita est, vel vitæ effectus. Et primum cœlum ab illis
primis factum est, et cœli reliqui omnes, et eorum motus, et substantiæ illorum motrices, et
1...,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71 73,74,75,76,77,78,79,80,81,82,...411
Powered by FlippingBook