Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 63

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER PRIMUS
IN UNIVERSITATE, AN SIT ALIQUID PRIMUM.
Rationum lumine, et Dei ipsius numine, nos ducente, ad patrem luminum ascendimus. Sed
pater luminum is, an rerum aliarum etiam sit pater, nondum factum est manifestum. Itaque
rem hanc Philosophice, aggrediamur, et persequamur. Anaxagoras sane, dormientibus reliquis
de Ionia philosophis, et materias tantum volutantibus, primus omnium, mentem quandam
primam vidit, materiis cunctis præsidentem. Sed ea quid virium in illas exerceret videre
oblitus, obdormiit et ipse, et in materia quasdam alias, præceps est devolutus. Eius sententiam
Aristoteles est secutus. Et quod ille pronunciavit tantum, rationibus probare est annixus.
Esse nempe, mentem quandam inter entia primam. Sed quoniam ut ille nesciret, quid operis ei
daret in res, eam in summo cœli vertice ociosam sedere iussit. Ut ibi uti bonum appeteretur, et
ad se coelorum substantias motrices invitaret. De reliquis nihil ageret. Plato supra mentem
hanc sese extulit, et in quoddam unum, quod et bonum appellat, rerum omnium originem, et
conservationem, et reditum contulit. Tribus methodis ad id inveniendum, et comprobandum
usus. Prima per negationes in Parmenide. Secunda per Solis analogiam in
Republica
Tertia in
legibus, per motum. Aristoteles motum tantum sumpsit, in suo primo motore inveniendo, sed
eum invertit, et pervertit, et de verissima methodo, fecit falsissimam. Quid enim falsius hoc
fundamento? Omnia quæ moventur, ab alio moventur. Hac enim falsitate pro principio posita,
quæ nam potuit esse consecutionum veritas? Per quas tamen, et motum cœli, et ipsum cœlum,
et ipsum denique mundum, æterna esse deduxit. Quæ falsitas, non Aristotelem solum tenuit,
sed uti verissima, et inter veras præcipua Theologis quibusdam, si Deo placet, etiam nostris,
placuit, et ad demonstrandum Deum esse est retenta. Nos vero et via motus, sed veriore,
et aliis utemur, ad vestigandum, non quidem primi coeli motorem primum (qui tamen in via
nobis occurret) sed primum statorem; et primum rerum omnium constitutorem. In eam ergo
ingrediamur, et dicamus.
Entium, necesse est, alia esse in motu, alia esse immota. Eorum quæ in motu
sunt, necesse est, vel ab alio moveri, vel a se ipsis. Hæc Græci αὐτοκίνητα, se
moventia, illa ἑτεροκίνητα, alimota, ut ita dicam, nominaverunt. Hæc plenior, et verior est
distinctio. In tria partita membra, alimobilium, se moventium, et immobilium. Secundum
quæ, tria substantiarum genera necesse est, in universitate reperiri. Corporum nimirum, quæ
semper sunt alimobilia. Nam et si, quid movere, aut agere videantur, viribus incorporeis, quæ
in eis latent, agunt. Quæ vero immobilia sunt, contraria ratione, incorporea esse est necesse.
Media quæ se moventia appellamus, necesse quoque est, in universitate esse, ne ad extrema
saltus fiat per vacuum. Et utriusque sint participia. Quæ nimirum, et stent, et moveantur. Et
dum stant, et moventur, et se moveant, et alia; et moveantalia et stare faciant. Hæc divisio
firma esto. Sed illa ἑτεροκίνητα, alimobilia, si moveri debent aliquo egent, quod illa moveat.
At hoc, quidnam est? Non id quod tantum est alimobile. Nam moveret quoque. Neque id,
quod est immotum. Oporteret enim ipsum moveri prius, ut illud moveret. At immotum sui
natura est. Igitur, si τὸ ἑτεροκινητον alimobile, ab alio moveri debet, non ab alio movebitur,
quam a se movente, et a se moto. Hoc enim solum de propositis relinquitur:
quod αὐτοκὶνητον est appellatum. Hoc autem corpus esse nequit. Moveretur enim tantum; non
etiam, moveret. Necesse ergo est, hoc movens sui natura extra corpus esse, et per se esse, et
ex se stare. Et in se ipso substare. Et se movere primo; alia movere secundo. Hunc motum
motorem, nos cum Platone, et Platonicis, incassum Peripato reclamante, Animas vocamus.
Quæ se ipsas quidem primo movent, et a se primo moventur. Secundo deinde opere,
corporibus, quibus præsunt, largiuntur, ut se movere videantur. Quis enim non videt, animalia
per se moveri? Ab anima nimirum movetur animatum corpus. Cadaver idem factum,
1...,53,54,55,56,57,58,59,60,61,62 64,65,66,67,68,69,70,71,72,73,...411
Powered by FlippingBook