Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 55

Hanc a Dei verbo. Hoc a luce prima Patris ex Hermete. Ex Platonis vero auditore, Lumen
vegetantis animæ, est lumine sentientis. Lumen huius a lumine, ratiocinantis. Lumen huius a
lumine Mentis, lumen vero mentis a luce infinita Mentis primariæ ac Dei Verbo. Adiiciamus
hisce Eusebii testimonium. Qui de Theologis, Zoroastri ut puro asseclis scribit:
“In quatuor igitur genera exquisitissimæ facultatis Theologi, non Theologiæ modum
quendam, ut in superioribus, sed quasi subiectum ipsum partiuntur. In primis enim Deum
Patrem atque regem locandum putant. Deinde aliorum Deorum multitudinem sequi
contendunt. Tertio loco Dæmones. Quarto Heroas ponunt. Quos omnes lucem esse; et
appellari autumant; præter malignos Dæmonas, qui tenebræ appellantur.”
FINIS NONI LIBRI.
Lib. 4.
cap. 3.
1...,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54 56,57,58,59,60,61,62,63,64,65,...411
Powered by FlippingBook