Τὸ δε φῶς ὃτι ὑπερβαλλόντως καλὸν, τοσοῦτον γαρ τὸ νοητὸν τοῦ ὁρατοῦ λαμπρότερον τε
καὶ αυγοειδέσερον: ὅσῳπερ ὅ ἥλιος οἶμαι σκότους, καὶ ἡμέρα νυκτός, καὶ τῶν αιθητικῶν
κριτηρίων ὁ νοῦς, ὁ τῆς ὅλης ψυχῆς ἡγεμων, καὶ οφθαλμοί σώματος. τὸν δ'ἀόρατον, καὶ
νοητόν λόγον, και θεοῦ λόγον, ἑικόνα λέγει θεοῦ. και ταυτης ἐικόνα τό νοητόν φῶς ἑκεινο ὁ
θείου λόγου γέγονεν εἰκὼν, τοῦ δημιουρ γησαντος τὴν γένεσιν ἀυτου. καὶ ἐστίν ὑπερουράνιος
αστὴρ πηγὴ τῶν αισθητων ἀστέρων. ἥν οὔκ ἀπὸ σκοποῦ καλέσειεν ἄν τίς αναυγειαν. ἀφ'ἡστὁ
ἥλιος, καὶ ἡ σελήνι, καὶ οἱ ἄλλοι πλάνητες τε και ἀπλανεῖς ἀρύονται, καθ'ὅσον ἑκάστῳ
δίηυαμις τα πρεποντα φέγγη τὴς ἀμιγοῦς, καὶ καθαρᾶς ἐκείνης άυγῆς ἀμαυρουμένης, ὃ αν
ἂρξηται τρέπεσθαι κατά τὴν ἔκ τοῦ νοητοῦ, πρὸς ἀιθητον μεταβολὴν ειλικρινές γαρ οὺδεν
τῶν ἔν ἀισθήσει.
“Lumen vero, quia supramodum pulcrum est. Tanto enim intelligibile lumen, visibili est,
splendidius ac radiantius, quanto ut quidem puto, Sol tenebris, et dies nocte; et totius animæ
dux mens, sensuum in dicatoriis, et oculi corpore. Invisibile autem et intelligibile divinum
verbum, ac Dei verbum imaginem Dei appellat; et huius imaginis imaginem intelligibile illud
lumen quod divini verbi factum est imago. Quod verbum opifex generationis eius fuit. Et est
supercœleste sidus, fons sensibilium siderum. Quam non procul a scopo appellaverit
quispiam Panaugiam. A qua Sol, et Luna, et reliqui planetæ, et inerrantes, hauriunt quantum
cuique virium est, congruentes sibi fulgores. In commisto illo, et puro radio, tunc
obscurescente, cum cœperit per mutationem ab intelligibili, in sensibile verti.
Sincerum namque nihil est eorum, quæ sub sensum cadunt.”
In quibus summi viri verbis, illa sunt notatu dignissima. Quod divinum verbum, et Dei
verbum, vocat Dei imaginem; et huius verbi rursus imaginem lumen ipsum intelligibile. Cuius
luminis opifex fuerit ipsum verbum. In hoc tantum differt Philo a Platonis Auditore. Quod hic
ipsum verbum esse lucem infinitam dicat, Philo vero, verbi imaginem esse lumen.
Hoc tale lumen a luce verbi Dei emicans nomine vocat appositissimo Panaugiam;
quasi omnilucentiam. Eo quod fons sit omnium lucium cœlestium, et inferioris mundi
luminum, a cœlestibus effusorum. A quo nomine, nos qui de universitate tota lucium ac
luminum disputamus, hisce libris Panaugiæ nomen dedimus.
Ante Philonem, et ante Platonem, eiusque auditorem, Hermes Trismegistus, videtur
in eandem de his rebus sententiam philosophatus. Namque in Poemandro, ait.
Χαὶ ὁρῶ θέαν ἀόρισον, φῶς δέ πὰντα γεγενημένα, ἢδιοντε καὶ ιλαρὸν.
“Et cerno spectaculum immensum, lumenque omnia facta, suave, et hilare.” et mox.
Ἔκ δὲ φωτός τὶς λογος ἄγιος ἐπέβη τῂ φύσει καὶ πὺρ ἄκρατον ἐξεπήδησεν ἔκ τῆς υγρᾶς
φυσεως ἄνω ἐίς ὕψος.
“Ex lumine autem verbum quoddam sanctum incubuit naturæ: et ignis purissimus exiliit ex
humida natura sursum in sublime.”
Quibus statim annectit:
Τὸ φῶς ἐκεῖνο, ἔφη, ἐγὼ εἰμί νοῦς, ὁ σὸς θεός, ὁ πρὸ φύσεως ὑγρᾶς τῆς ἔκ σκότου φανείσης.
Ὁδ'ἔκ νοός φωτεινὸς λόγος φός θεοῦ.
“Lumen autem illud, inquit, Mens Deus tuus; qui ante naturam humidam, quæ ex tene-
bris apparuit. Verbum vero fulgens, quod ex mente, Dei Filius.”
Ex quibus omnibus, per totum fere concordibus, concludamus, lumina omnia inferioris mundi,
esse a cœlesti luce. Hanc esse, ex Zoroastri sententia, ab Empyreo, ex Philone a Panaugia.