 
          etiam terram, et aerem, lumen suum porrigit cur non idem reliqua astra faciant, propriis
        
        
          lucentia lucibus, nullum ibi corpus alienum, nulla ratio vera vetat ratio, cum præsertim Sole
        
        
          ipso non sint multo minora, et nulla re impediente. Quot ergo sunt stellæ in æthere, tot
        
        
          sunt etiam lumina ab eis effusa, quæ se se invicem non aliter quam apud nos plurium
        
        
          candelarum lumina, et commista, et sæparata se se permeant, se ipsis universum æthera
        
        
          replent. In lumine ergo, imo in luminibus, totus æther iacet, omnium scilicet astrorum, et
        
        
          omnia astra, in luminibus etiam iacent, tum propriis, tum reliquorum omnium alienis, tum
        
        
          etiam in lumine totius ætheris proprio. Nihil enim aliud ætheris substantia esse potest quam
        
        
          purum lumen. Quod dogma Chaldæorum sapientum antea fuit. Ergo universus corporeus
        
        
          mundus, et intus in lumine iacet, et extra.
        
        
          FINIS SEPTIMI LIBRI.