Ubi autem noctes per horas variantur plerumque serenæ, stellarum luminibus
collustrantur. Venerisque sidere, et matutino et vespertino clariores fiunt, et crepusculis
utrisque creperis, tum tenebris, tum lumine constant, præsertim in apertis montibus, campis,
mari, ubi obstaculum nullum, opacitate sua, tenebras facit densiores. Lunæ quoque lumine
tota terra, Sole aut avverso, aut procul posito, circundatur, continuis fere mensibus: ita ut vix
ullo fere tempore anni, aere nubibus non obducto, tenebræ tantæ appareant, ut visum adimant.
Multa quin etiam animalia et homines quoque multi, vel melius, vel æque, noctu, ac
interdivvident.
Qua ratione, dictu facile est, tenebras a lumine, in visionis munere fere non differre.
Quid ergo, tenebræ quoque lumen erunt? Vel certe non sine luminis, admistione? Ita sane est.
Nam et lumen, uti ostendimus admistum semper habent. Et si non habeant, ipsæ lumen sunt,
sed minimum. Rem hanc novam, inauditam, paradoxam, rationibus, experimentisque
comprobemus.
Confessum est philosophantibus, in natura rerum, si unum contrariorum reperiatur,
reperiri necessario et alterum. Esse in natura calorem sentiunt omnes homines, et humidum, et
molle, et rarum, sentiunt iidem esse quoque in natura, hisce contraria, frigus, siccum, durum,
densum. Contraria autem ea esse dicuntur, quæ sint eiusdem generis extrema.
In genere ergo visilium quoque duo erunt extrema, eaque inter se contraria. Maximum
et minimum, quæ in cunctis rerum generibus existunt: in genere visilium quoque reperientur.
Maximum visile, est solis lux. Minimum visile luci contrarium, est terræ nigror, seu opacitas.
Veterum quidam e Porticu philosophorum partim dubitarunt, an tenebræ essent visiles,
partim etiam negarunt. Cæce equidem utrumque. Tenebras enim, nobis esse notas, nemo
nescit. At id, sensuum alii nulli quam visui. Quæ vero visu cognoscuntur, visilia esse, nemo
dubitaverit, nisi forte cæcus. Hanc eorum cæcitatem, alia vel præcessit, vel est subsecuta, quæ
diceret, tenebras esse non aliud, quam lucis privationem. Quam positionem optici, avide
arripuerunt, umbram esse dicentes, privationem luminis primarii, derivationem secundarii: ita
enim loquuntur. Tenebras vero esse privationem luminis primarii, et secundarii.
Sed hæc forte ad scientiam eorum fuere satis. Nobis vero qui
Panaugiam
universam,
lucis nempe, luminisque naturam pertractamus, quam exactissime sunt omnia perpendenda.
Itaque primo dicimus contraria esse duplicia. Alia ut appellant positiva: alia privativa. Priora
illa res veræ sunt utræque et in natura posita; qualia ea sunt, quæ attulimus contraria, calor,
frigus, et reliqua his similia. Quæ plerumque et inter se pugnant, et se se alterant, et misceri
possunt, et ex seipsis media quædam procreare, tepores, colores, sapores, et similia.
Contraria vero privativa, ea conditione sunt, ut alterum earum existat, alterum vero aut
nihil, ut fere nihil sit. Qualia sunt vox, et silentium, visus et cæcitas, auditus et surditas.
Quorum secunda, silentium, cæcitas, surditas, neque fere existunt: neque cum prioribus
pugnant; neque eis commiscentur; neque actionem ullam habent. His ita positis, dicimus
corpora lucida, corporibus opacis esse contraria, sed positiva. Illa enim lumen emittunt: hæc
vero emittunt tenebras. Ab his lumine, et tenebris, proles quædam pronascuntur, quæ uti
matres, in media diaphana diffunduntur.
A corpore quidem lucido, radii primo emicant. A radiis lumen. A lumine splendor. A
splendore nitor. De radiis ac lumine prius dictum. Nunc addimus splendorem. Qui lumen
quidem est, diaphani crassitudine imminutum. Nitor vero et ipsæ lumen est, sed iam
adumbrationi mistus et a splendore, quavis de causa diminutus, vel diaphani densitate maiore,
vel reflexione alterius luminis a terso corpore procul resiliente.
A corpore e contra opaco proles aliæ proveniunt. Ac primo emicant tenebræ,
radiis respondentes lucis. A tenebris obscuratio, respondens lumini. Ab oscuratione
umbra opposita splendori. Ab umbra, umbratio nitori contraposita ortum habet. Ex
nitore vero, et umbratione, veluti composita res quædam media provenit, quam, quia aliter
nescimus, adumbrationem liceat appellare. Omnia ergo hæc novem gradibus distincta,
Tenebrae
sunt lumen
minimum.
Proles
opacitatis.