Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 27

FRANCISCI PATRICII
PANAUGIÆ
LIBER QUARTUS
DE LUMINE.
Lumen Dei Opt. Max. ad res proxime condendas, vivificandas, alendas, fovendas, servandas,
et perficiendas, maximum atque optimum instrumentum, nullis pene philosophis bene
cognitum: mentem nostram philosophandi avidam, quod, et qua ducat methodo, perpendamus.
Ipsumque ad sui ipsius indagationem nobis præferamus: et e tenebris, in quibus hactenus
videtur dormitasse, eruamus: atque ad eorum philosophantium, qui in authoritatibus veterum,
non obdormierunt, notitiam deducamus. Quo nobiscum per luminis cognitionem, ad patrem
luminum, ac primam lucem ascendere; apud eum motari; ab eoque per rerum gradus
descendere; iterumque per eosdem ascendere queant.
Igitur, lumen hoc quid nam est? Quotuplex nam est? Aliud ne est in coelo, et aliud
in aere, et aqua? Quas nam habet vires? Quas nam edit actiones? Quas nam patitur passiones?
Quorum nam operum est opifex, in elementis, in cœlestibus, supra etiam cœlos? Vera ne sunt
encomia, quæ de eo modo præcinuimus? Esse scilicet lumen Dei Opt. Max. Maximum,
optimumque instrumentum? Hæc omnia sunt nobis singillatim philosophanda. Sed ante omnia
lumen ipsum philosophemur.
Græci communi cum luce nomine lumen appellavere. Utrumque
enim φῶς dixere. Quod et Latinorum fecere quidam, lucem utrumque, et lumen nominantes.
Nos hæc superius ex rerum natura, ita distinximus, ut radios, a luce discerneremus. Modo
lumen a radiis, si tamen res sint inter se diversæ, dignoscamus. Sicuti eorum multa, quæ de
radiis sumus contemplati, luci minime conveniunt, ita forte quæ radiis convennere, lumini
non convenient. Neque enim lux, lucido corpori insita, nec refrangitur, vel reflectitur. Neque
momento a Sole emicat. Neque diaphana penetrat. Quem omnia faciunt radii. Lumenautem, et
radii, quomodo differant, ita perquiramus.
Lumen et radii, vel eadem res sunt, vel non sunt eadem. Vel partim eadem, partim
non eadem sunt. Hanc ratiocinii necessitatem, nemo effugiat. Radios quidem docuimus a luce
promicare, in conos lucentes, candidosque inter se intervallis aliquibus distinctos exire. Si
alius fulgor, quam hic radiorum in diaphanis non effulgeat, proculdubio radii, et lumen idem
candor erunt. Si vero fulgor alius, in conos non discretus, sed integer, et ea intervalla replens
conspiciatur, radii, et lumen non idem candor erunt. Sed candores et fulgores, alius in lineas
sue pyramides diffusus, alius in spacia, latiora fusus, et quasi effusus. In ea nimirum, quæ
ipsos radios disterminant alium ab alio, et in reliqua omnia post radiorum apices, quaqua
versum profusus. Id autem non lippis oculis in radios intuentibus, manifesto cernitur. Hoc
ipsum appellamus lumen quod alio magis proprio nomine Græci,
et ἀυγήν et φέγγος nuncupavere. Duo ergo fulgores, inter se distincti sunt: radii scilicet fulgor
in conum a luce profectus, et in cuspidem collectus, et lumen fulgor alter in latiora spacia
fusus. Hoc quoque differunt, quod radii fulgentiores sunt, et visum acutius feriunt, ac lædunt:
lumen vero inter radios, minus fulget, et oculos minus lædit.
Sed primum illum fulgorem, e luce ipsa emanare ostendimus, lumen vero,
secundusfulgor, an etiam ab eadem luce promanabit? An a radiis solum? An ab utroque? Et a
quo nam prius? A luce ne, an a radiis? Profecto, necesse est, lumen hoc, vel ab ipsa sola luce
provenire, vel a Solis radiis, vel ab utrisque simul et luce, et radiis. Nullo enim in loco lumen
cernitur, nisi ibi, et lux, et radii sint præsentes. Atque adeo lumen, non nisi in lumine
conspicitur. Neoterici de Peripato, credunt lumen sui natura non cerni, et si cernatur, per
accidens cernatur, quia scilicet non nisi in solo, aut pariete, quæ ferit cernitur, et potius esse
instrumentum quo, et per quod alia cernantur, quam cernatur ipsum. Nos vero dicimus,
utrumque lumen facere. Nam et colores, et alia quæ sub coloribus latent, quæ optici ad 22
1...,17,18,19,20,21,22,23,24,25,26 28,29,30,31,32,33,34,35,36,37,...411
Powered by FlippingBook