vicina visitur. Idem, eadem ratione sit in vitris, atque crystallis, quæ quamquam diaphana
sui natura sint, opacitate tamen uti ostendimus non carent. A qua species relata ad superficiem
diaphani, quod in eis est advolat, ibique se se ostentat. Quæ res et in speculis, ea ipsa ratione
evenit. Composita enim sunt, ex diaphano atque opaco. Ab hoc species resilit, in illo apparet.
Quæ si in aere, eodem pacto dum est in lumine, oculis occurrit, a partium multiplicatione, quæ
densitatem et opacitatem inducunt reiecta, in lumine quod in aere est, se se ostendit. In quo
lumine et in speculis, et in vitris, et in crystallis, et in aqua, quasi in suo folio læta sedet, eo
abeunte, tristis emoritur. Concludamus, diaphana corpora, æthera, aerem, aquam, aquea sui
natura esse media, inter lucida et opaca. Utrorumque horum proles, lumen et tenebras, æque
recipere. Et quæ ab his, vel proveniunt, vel pendent omnia. Æthera et aerem non esse per se
visilia. Aquea crystalla et vitra per se esse visilia, non quatenus diaphana, sed quatenus
opacitatis cuiusdam sunt participia. A quam vero et per se invisilem, qua est diaphana, et per
se visilem qua opacitatem includit. Quatuor hæc, aerem minus, aquam magis, crystalla etiam
magis, vitra quoque magis, multitudine partium atque earundem subitione opacescere. Eaque
opacitate, et colores, et species in lumine edere, atque ostentare.
FINIS SECUNDI LIBRI.
Conclusio