Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 14

FRANCISCI PATRICII
PANAUGIAE
LIBER SECUNDUS
DE DIAPHANO
Trium generum corpora, in universo esse diximus, Lucida, Diaphana, et Opaca. Lucida ea
esse, quæ lucem habent ingenitam et perpetuo sibi hærentem. Lucida enim omnia a luce
sunt, et nominantur. Sed addidere optici, lucida corpora ea esse, quæ sunt sui luminis
diffusiva. Quod sicuti optime dixerunt, ita lucem eis esse innatam videntur esse obliti. Integra
ergo lucidorum corporum fuerit definitio. Lucida corpora esse quæ innatam habent lucem, ex
qua lumen diffunditur. At quæ in loca, et quo versum, lumen hoc diffunditur?
In corpora generis secundi, et generis etiam tertii, diaphana, et opaca, et in lucida
quoque generis primi. Sed in omnia proprio quodam modo; et conditione non eadem in
omnia.
Ad opaca enim et lucida, non pervenit lucidorum lumen, nisi prius transeat per
diaphana, et postquam eo pervenit, diversos in utroque edit effectus. De quibus locis suis.
Nunc de Diaphanis. Optici iidem, Corpus diaphanum esse, per quod lumini est transitus,
diffiniere. Opacum vero, per quod lumini non est transitus. Recte quidem hæc. Sed nos
planius in hunc modum Lucida et opaca corpora inter se contraria esse asserimus. Diaphana
vero inter hæc extrema esse media. Hæc diversitas in eo consistit, ut sicuti lucida corpora illa,
Sol, astra, ignis, lucem sibi inexistentem habent, vel lux ipsa corporea sunt, ita opaca corpora,
sui natura sunt tenebricosa, et sicut lucida a luce sua, lumen diffundunt, ita opaca ab
obscuritate innata, tenebras extra se effundunt. Diffundunt ergo utraque extra se, veluti
germina quædam sua, et suarum naturarum, quasi testimonia, lucida lumen, opaca tenebras.
Diffusio autem utriusque in una sit diaphana. Quæ nec lucida sunt, nec opaca. Inter hæc vero
extrema veluti medium posita diaphana, utriusque extremi germina in se recipiunt per vices,
æque tenebras ac lumina. Tria specie fuerunt lucida, sol, stellæ, ignis, unum participatione:
Ignea. Tria specie sunt, et opaca, Luna, nubes, terra; et quartum participatione terrea. Totidem
sunt, et diaphana, æther, aer, aqua. Et quæ hanc participant, aquea. De lucidis, et luce iam est
actum. De opacis postea. Nunc de diaphanis, brevibus agamus.
Diaphana Græco nomine, dicta sunt hæc corpora, quoniam διαφαίνει transparent, ita
ut per ea lux cernatur, et lumen, et colores; et visus etiam per ea transeat. Ideoque Latinis,
et transparentia, et transpicua, et perspicua, a meliore officio sunt appellata, lucis inquam et
luminis vehendi, atque oculis representandi. Nam non minus, quam lucem et lumen, tenebras,
atque obscuritatem, et vehunt et representant. Sed de his suo loco, nunc meliora. Dubia res
apud veteres, nec minus posteris seculis, an diaphana corpora per se essent luminosa, vel per
se essent obscura; et tertio dubio, an per se sub visum caderent: et per se essent visilia
æther, aer, aqua. Quæstiones sane, non faciles solutu. Peripati magister docuit lumen esse
energiam, et entelechiam diaphani. Utraque hæ voces, solent illi essentialem formam
significare. Si id ita esset, lumen esset diaphani forma essentialis. At singulis diebus, et
singulis sæpe horis, aer et aqua, umbris, tenebrisque obruuntur, lumenque amittunt prorsus.
Quod esse talibus nullis formis accidit, ut et adveniant, et recedant, et etiam revertantur. Si
vero energia hæc ad visum referatur, ut sine eo, visilia non cernantur, et cum eo cernantur
rursum, verum forte id fuerit, quo ad colores, qui lumine in diaphano existente, onspiciuntur,
atque ita per lumen diaphanum, coloribus et visui fieret diaphanum, non autem per se in sui
natura consideratum, lumen est diaphani energia vel actus essentialis. Non ergo nos docuit,
aut quid lumen esset, aut quid sit diaphanum. Sin vero e contra, diaphana per se essent, et
essentialiter obscura, lumen recipere nequirent; perpetuo namque, tenebris obsiderentur.
Diaphana ergo, non sunt sui natura vel luminosa, vel tenebricosa. Verum cum et lumen, et
tenebras, æque in se suscipiant, media quadam prædita esse natura est necesse. Utrum autem
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...411
Powered by FlippingBook