neque in causa est, cur vel ipsa diaphana, vel alia per ipsa conspiciantur. Non ergo albedo, in
diaphanis, vel color est, vel tamquam color. Cum ergo aer colorem non habeat, neque lucidum
corpus sit, nec tenebrosum, non videtur posse per se videri, neque esse visilis. An vero, eodem
modo alia diaphana non sunt per se visilia? Sane æther, nequaquam est conspicuus. Sed huius
rei, duplex potest esse ratio, quia scilicet, et procul est a nobis; et quia ab aere occulitur. His
addatur, ratio tertia quia sit maximæ, et raritatis, et tenuitatis. Quibus, cum minus credatur
præditus esse aer, et aer non cernitur, multo minus cernetur æther. Quid ergo illud est,
quod oculis clara die in cœlum sublatis, fornicis instar conspici videtur, cœrulei coloris, aer ne
ille est, an æther? œruleus quidem color, inter nigricantes uti postea apparebit set numerandus.
At nigror re vera omnis est ab opaco: in æthere vero nulla est opacitas, ut ab ea cyaneus ille
color esse, possit dici. Qui ergo ibi apparet? An aeris profunditas, eam reddit apparentiam? Ita
videtur, ut scilicet in magna distantia, ob multarum sui partium interiectionem, ac mutuam
subitionem, opacitatis aliquas sumat vices. Hoc enim proprii muneris habet aer, ut longo sui
intervallo res etiam coloratas, et bene visiles, et in claro lumine obtegat, sano etiam atque
acuto visui, ut illæ nempe menime cernantur, et ipse appareat umbrosior. Hæc utraque opaci
corporis sunt propria, non autem diaphani. Partes ergo aeris multæ, quamvis omnes, lumine
æque collustrentur, inter obiectum, et visus interpositæ, veluti densitatem quandam induunt:
atque ideo in perspicuo corpore contra sui naturam, opacitatem aliquam efficientes coeruleum
illum, vel cyaneum colorem representant. Cur autem in fornicis modum visitur? Quia
circumquaquam ab æquali intervallo, oculos nostros incurrunt quasi in centrum, partes illæ
aeris omnes, opacitatem eam referentes. Hanc ob causam opacitatem in aere efformari, ob
partium videlicet multiplicationem et subitionem testimonio sunt diaphana omnia, quæ nobis
sunt præ manibus. Nam si quis duo, vel vitra, vel crystalla, unum alteri superponat, opaciora
efficientur ambo. Luminis enim penetrationi, ac pertransitioni præcludunt viam, magis quam
prius, quando una tantum erant. Si tertia vel quarta adiunges, opacantur etiam magis. Et
quanto plura superposueris, tanto effeceris opaciora, ita ut tandem, et lumini negent transitum,
et visui, et colori. Omnium ergo diaphanorum, eadem hac in re est natura, ut partium
multiplicatione ac subitione, opacitatem vel sententiant, vel efficiant. Nam maria quoque idem
patiuntur, si vera, urinatores unionum, in orbe novo referunt: Solis radios, non nisi, ad certam
profunditatem, fundum illustrare. Ubi altius sit mare, non illuminari. Quin statim aqua, in
vitreo vase parvo, lumini ac visui dat transitum liberiorem, quam si maius vas fuerit. In
lacubus quoque ac fluminibus, etiamsi limpidissima sit aqua, minus, quæ sunt in fundo visu
percipimus, si alta; quam si brevior alicubi fuerit aqua eadem. Magno ergo intervallo,
limpidissima diaphana vel opacitatis rationem subeunt, vel reapse redduntur opaca. Ita ut et
visum rerum adimant, et lumini transitum præcludant. An vero æther, et ipse sit huius modi,
nec negaverim, nec affirmaverim. Tam enim a nobis procul positus est, ut visus noster, eo non
pertingat. Satis illud constat, stellarum luces, a nobis per tenebras etiam cerni, et lumina
Veneris et Lunæ, usque ad terram pervenire; aere lumine Solis apud nos vacuo. An vero,
eadem ætheris, vel profunditas, vel opacatio, luces stellarum infra sextam magnitudinem,
nobis occultet, in incerto est. Nulla enim orbium, (si orbes sunt) opacitas sui dat sensum.
Vel etiam potius aeris est ea opacitas, quæ nobis visus stellarum æstate adimit, quæ hyeme,
noctibus serenis, infinitæ fere numero visuntur? Vel vaporum id vitium est, qui aerem
implent, et visui nostro se se opponunt, hieme vero liberum aerem relinquunt, cum nulli ob
pororum, terræ frigore constipationem, attolluntur. Quid ergo concludendum? Omnia ne
diaphana sunt invisilia? An vero visilia? Et si visilia sunt, per se ne, an per accidens sunt
visilia? An vero pars eorum visibilis est? Pars alia invisibilis? Omnia quidem in tenebris, in
obscuro, in umbra densiore, invisilia sunt, in umbra vero clariore ac lumine, visilis est
eorum pars, vitra atque crystalla. Idque quia solida sunt, soliditas autem omnis est a
terra. Terra autem omnis colorata? Pars vero alia invisilis æther, et aer, luce carentes. Aqua
vero, inter duo illa et duo hæc, medium quoddam videtur esse. Invisilis videretur esse, nisi