esse, quæ non materia, verum tota cœlestium corporum essentia, et dicta, et docta fuit; nihil
itidem vetabit, solem totum, et intus, et extra collucere, et pellucere. Tota enim cœlorum
essentia diaphana videtur. Si Sol, si astra, corpora sunt simplicia, ut cœlum reliquum, materia
ne eadem constabunt, qua constat cœlum, an alia? Si eadem cur non ut cœlum, et ipsa, sunt
diaphana? Cur non ut astra, ut Sol, cœlum quoque fulget universum? Si alia, purior ne ea est,
an impurior cœlesti? Si impurior dicatur, Sol ergo et astra, cœlo sunt præstantia minus. At
pulcherimæ sunt, totius cœli partium. Pulcritudo autem in divinitatis limine sedet. Ergo, et
præstantior, et purior, Solis et astrorum est materia, quam sit materia cœli reliqui. At quæ nam
alia ea esse poterit, quam ipsamet lux, cœlo pulchrior, et fulgentior? Sed lux hæc eadem,
forma erat etiam Solis, forma, etiam astrorum. Ergo lux, vel duplex est, alia forma, alia
materia, vel eadem una, et materia sibi est et forma. At lux simplicissima rerum est. Non ergo
duplex est, ut alia materia sit; alia sit forma. Unica igitur est, sibi ipsi et materia, et forma.
Atque hac quidem præstantia, divinas attingit essentias quamproxime, earumque est imago
simillima, incorporeorum scilicet incorporea. Sed et corporea eorum est imago. Quia Sol et
astra, trine sunt dimensa, et mole maxima extenduntur. Ergo et corpora videntur esse. Et lux
eorum, corporum quoque imago esse, quia et ipsa trine sit dimensa. Lux ergo et
incorporeorum, et corporum æque, simulachrum est et imago, et medium quoddam inter
divina incorporea, et corporum naturam. Sol igitur, et astra si hæc propriis, si luce quoque
Solis luceant, mediæ quædam essentiæ sunt, et substantiæ. Incorporeæ simul, quod ad lucem,
et corporeæ quo ad dimensiones. Cuius autem divinitatis sunt imagines? Lucis scilicet
incorporeæ. A qua et factæ ab initio sunt: et ab ea servantur, et in ea conservantur, et ab ea
veluti a proprio fonte, eoque fulgentissimo, derivantur perpetua, et perenni quadam
derivatione, sed oculis corporeis ob nimium fulgorem invisibili. Nihil enim hi, nisi corporeum
discernunt. Derivatio autem hæc, uti postea ostendetur, per media quædam in Solem, in
astraque descendit, a primissima illa luce, lucium fonte omnium. Quæ quamvis infinita in se
sit, eo ipso quod finita non est, a finitis oculorum viribus, non discernitur. Sicuti etiam Solis
finita lux, oculis nullis, vel extra, vel intra discernitur plene. Qua ratione, Solis finita lux,
infinitæ primæ lucis, satis plena est imago. Infinita enim illa, infinitarumque virium, finitam
hanc, infinitarum tamen propre virium, ad imaginem suam produxit. Eamque præter vires
lucendi, et producendi, duplici alia præditam infinitate protulit. Figuræ nimirum orbicularis.
In qua, nullum principium, nullus finis. Et centri, cuius itidem, neque principium, neque
finem, quæ est infinitorum proprietas, reperias ullum. Et præter hoc; centrum, quamvis rerum
sit minimum, est tamen infinitum, infinitasque ex se vires ad circumferentia emittit.
Qua ergo centrum, et infinitum et immensum, et suas vires infinitas, tametsi non
immensas: ad infinitum, etiamsi non immensum, sui orbis superficiem protendit. Et extra eam
quasi in infinitum, suæ lucis propaginem aliam, lumen scilicet in immensum, ac forte in
infinitum porrigit ad eam, et ultra eam, quæ putatur, supremi cœli, superficiem in infinitum
forte spacium, quo ea superficies ambitur. Sed de his postea. Lux igitur corporea, varie
infinita, infinitæ illius simpliciter incorporeæ, et vere infinitæ, verissima est imago. Alia re
forte nulla ab ea degenerans, quam quod per dimensionem trinam, corporea evadit, finita
simul et infinita.
Quid autem utraque est? Fulgor nimirum. Ille mentalis, et intelligibilis, et simpliciter
incorporeus. Hæc vero, inter incorporeum et corporeum, medius visualis. At fulgor,
iterum quid est? Forte non aliud dicere eum poterimus, aut significantius, quam candorem?
Ita ut fulgor maximus, sit etiam candor maximus. Candor quoque medius, et minimus,
fulgor quoque sit, et medius et minimus.