quantum venenum inventus inde bibat, animadvertunt, aut notunt. Hos vero nobilissimos, hos
divinos, pro dedecus, de nomine etiam ignorant. Perfecto Theologi veteres omnes, qui et
sacrosanctæ fidei iecerunt fundamenta, et Ecclesiam tam alte extruxerunt, D. Dioniisius,
Iustinus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Ciirillus, Basilius, Eusebius, Theodoretus,
Arnobius, Lactantius, Augustinus, Ambrosius, alii plerique omnes, quia scirent paucis
mutatis, Platonicos, facile christianos fieri posse (Augustini verbis utor) Platonem, eiusque
sectatores hosce, philosophis reliquis omnibus antetulerunt. Aristotelem, non nisi cum
infamia nominarunt. Quadringentis vero ab hinc circiter annis, Scholastici Theologi, in
contrarium sunt annixi. Aristotelicis impietatibus, pro fidei fundamentis sunt usi. Excusatos
eos habemus, quod cum Græcas litteras nescirent, illos cognoscere non potuerunt. Non vero
eos excusamus, quod impietate pietatem adstruere sint conati. Iube ergo pater sanctissime tu
primus, iubeant futuri Pontifices omnes, honoribus, qui artes alunt: premiis quæ omnis expetit
labor, propositis, per omnia tuæ ditionis gymnasia, per omnes Coenobiorum, Scholas,
librorum quos nominavimus, aliquos continue exponi, quod nos per annos XIII fecimus
Ferrariæ. Cura ut christiani orbis principes, idem in suis iubeant gymnasiis, satis cito
acutissima Italorum, peracuta Hispanorum, fervida Gallorum ingenia, ad Ecclesiæ amica
dogmata excitabis. Quid vero si, istorum imitatione Scholæ etiam Germanicæ, et quæ ab
Ecclesia Romana Catholica sunt auversæ, ad eadem excitentur: non ne
adolescentium suorum mentes, pia dogmata imbibent, et facile ad Catholicam redibunt
fidem? Longe sane facilius, quam vel censuris Ecclesiasticis ullis cogantur, aut secularibus
armis. Magnam Gregorius XIII antecessor tuus, in Ecclesia gloriam, apud Deum magna
æternæ gloriæ præmia, est consecutus, tot nationum gymnasiis, et Romæ et alibi, sub cura, ac
disciplina Iesuitarum patrum institutis. Incipe tu P. B. tam pium, tam utilem, tam necessarium
pietatis instituere institutum. Te authore, iussoreque per Christianum orbem, tam pium
studium introducatur, constituaturque et divulgetur. Sperandum enim est, opera eorundem
Iesuitarum, qui hoc seculo Catholicæ fidei per totum Christianum orbem et verbis, et
sanguine optimi sunt propugnatores, ac per nondum Christianum propagatores, brevi
rationibus firmissimis, titubantium animi firmabuntur, et hostium perversitate convincentur.
Fac igitur, in suis collegiis tam pia philosophia doceatur, et stabiliatur. Ingens te apud
posteros gloria manebit. Deo opus egeris charissimum: me vero, tam gloriosi, tam proficui
operis, apud te promotorem, atque hortatorem, pro veteris erga te mei cultus ratione, pro
præsentis tuæ gloriæ, et futuræ studio, in clientelam tuam, potes enim, suscipe.
Ferrariæ, Augusti Die V. Anno M.D.XCI.
Qui Sanct. tuæ
pedes humiliter exosculatur
Franciscus Patricius.