posse. Quia neque unus in corporibus est, quia et primus sit, neque lux eius, lucem reliquis,
aut dare, aut dedisse videri potest. Una ergo illa lux, et prima, ignis corporei non est. An vero
est siderea, et sideris alicuius? Neq; id videtur. Nullum enim sidus apparet usquam, a quo in
reliqua lux sit diffusa, aut diffundatur. Quid si dicamus, cum Philosophorum multis, et astro-
logis omnibus, qui adhuc in ea perstant opinione, a Sole uno, in reliqua astra omnia, lucem
diffundi? Hoc secus est, ut postea ostendetur. Hoc in præsentia dicatur. Si Sol, lucium
corporearum, non sit causa; nullam corpoream lucem, unam illam, ac primam esse
posse lucem, quæ lucium aliarum omnium sit fons, et prima scaturigo.
Si corporea non est, hæc prima, incorpoream eam esse, est necesse. Si incorporea sit,
necesse erit eam, et in se consistere, et a se subsistere, et per se existere: et per se
substantiam esse. Hæ enim sunt incorporeorum entium proprietates. Luces vero hasce multas,
quæ in Sole, in astris, in ignibus fulgent, ab ea luce una profluxisse est necessarium. Lucida
enim ut effectus, a luce, ut a causa sunt, non autem lux causa, est a lucidis effectus. An
vero, et hæ multæ, ab illa una derivatæ substantiæ sunt, et ipsæ? Et illa harum genus unum
sit, hæ vero eius species, in dubio est maximo. Nam qui de luce, quamvis parum, sunt aliquid
philosophari; neque hæc dubia attigerunt, neque eorum solutionem ullam attulerunt; et in
dubio alio sunt versati, hoc scilicet. An lux, quæ in Sole, quæ in astris, et quæ in igne cernitur,
qualitas sit simpliciter? An qualitas quædam fere divina? An etiam qualitas prima, primi
corporis cœli? Qui primum, terrestrius. Qui tertium cœlestius. Qui medium, divinius
pronunciarunt, omnium pessime, qui lucem, colorem esse affirmarunt. In genus ergo
qualitatis, eam omnes coniecerunt. Quia forte viderent, lucem in ignibus esse variam: eamque
omnem, minorem esse quam in astris. Quorum itidem aliqua, minimam haberent. In Sole vero
esse maximam. Hæc autem varietas, in substantias, non est eis visa, cadere posse. Cadere
autem posse in accidentia, et precipue in qualitatem, quæ magis recipiat, et minus. Sed
utrumque errore maximo. Nam accidentia reapse, et adesse subiecto, et ab eo abesse, eo
servato, possunt. At lux a lucido natura, a Sole, ab astris, ab ignibus, nec naturæ vi, nec vi
humanæ cogitationis potest abesse. Neque enim Sol, si non luceat, Sol remaneat. Neque
sidera, ablata luce, sidera iam essent. Neque ignis peterit esse ignis perseverare et non
lucere. Id si nequit fieri, lux neque accidens est ullum, neque est in Sole, in astris, in igne, ut
qualitas. Sed est ipsis pars essentialis. At Sol, et astra, et ignis, corpora sunt, substantiæ sunt.
Ergo et lux, ad corpora eorum constituenda pertinet, et essentiæ eorum pars est
principalis. Neque magis recipiunt lucis et minus, singula in seipsis, etiam si Sol maxime
omnium luceat, et stellæ magis fulgeant quam ignes, et ignis idem magis hodie lucere
appareat quam cras. Idem pro materiæ ardentis, raritate et densitate, et copia et inopia evenit,
essentiam tamen ignis, nequaquam mutat. Refert equidem D. Augustinus, ex Marco Varrone,
Castorem quendam historicum, testimoniis Adrasti Cizyceni, et Dionis Neapolitæ, nobilium
mathematicorum, scriptum reliquisse, sub Ogyge: Veneris stellam nobilissimam, et colorem
mutasse et magnitudinem, et figuram et cursum. Quod nec antea, nec postea factum est
umquam. Sub Iustiniano vero Cæsare narrant historiæ, Solem sereno cœlo, sex
continuis mensibus, languidius luxisse. Ex quibus quis arguat, et in Venere, et in Sole lucem
esse accidens. Si ita sit, verum non fuerit, lucem ad eorum essentiam pertinere, nec illa sine
luce, esse non posse. At si hoc verum sit. Substantia magis recipiet, et minus. Vel qualitas
non erit accidens: vel lux non erit qualitas, et si qualitas sit accidens, lux qualitas non erit,
sed excellentius quiddam. Excellentius autem si sit qualitate, proculdubio fuerit substantia. At
quæ substantia? Triplicem veteres fecere, materiam, formam, ex his compositum. Si lux Solis,
siderum, ignium, substantia sit ut materia, et materia sola, ac nuda sine forma stare nequeat, et
De Ciui.
Dei. li.21.
cap. 8.