fundum cui supernatant mare, lacus, flumina subesset. Ex cuius repercussu, indicaret ibi
aquam esse. Visilis vero etiam videtur aqua esse, quoniam urinantes, et infra se fundum
versus: et supra se versus aerem, vident aquam. Quod et nos pueri, sumus experti sæpe.
Sed et nocte obscura, aqua videtur conspici, ubi remi, et temo navis eam secant.
Innumeras enim veluti stellulas lucentes excitant per aquam, et in superficie, et sub ea
cursitantes, et salientes, perque eas, et circa eas aqua conspicitur, commota. At hæ non
indicant aquam per se visilem esse. Non enim nisi luciditatis illius appositu, ac comparatione
videtur cerni. Per accidens ergo cernitur. Per se etiam cerni videtur, ea quæ urinantibus
superstat. Cernitur enim, non contra opacum, ut inferior contra fundum, sed contra diaphanum
aera, eumque illuminatum. Et guttæ imbrium, contra partem aeris serenam per se visuntur. Est
ergo aqua, et per se visilis, et per accidens. Vitra, et crystalla, quia cum duritie ac densitate,
opacitate quadam sint induta, per se visilia sunt. Aer autem et æther, in dubio adhuc sunt, an
omnino visilia sunt. De aere quidem ita videtur statuendum. Quia prope nos positus cerni ac
discerni nonvidetur, eum per se esse invisibilem. Et si in fornice illa cœrulea cerni, dicatur
procul posita, non nisi procul cerni dicetur. Idque per accidens, quando non locis omnibus
conspicitur. Non est autem mirum, aerem atque alia diaphana, ab opacitate libera, non cerni.
Sensio enim nisi rerum a sentiente diversarum est. Aer vero diaphanus est, et cornea
oculi diaphana, humores eius tres, aqueus, crystallinus, et vitreus diaphani omnes
sunt; eiusdemque cum aqua, crystallo, vitro, et naturæ et diaphanitatis. Non ergo, quæ
intra sunt, ea quæ extra sunt, sibi similia, sentient, nisi hæc diversitatem aliquam aquirant.
De æthere vero nihil dixerimus. Altitudine enim sua, et sensum fugit, et iudicium.
Spiritus enim, per quem anima videt, æthereus et ipse est, et ideo diaphanus, simile ergo
sibi non sentiet, et nisi astra luce sua se proderent, sensus, nihil ibi esse, cognosceret.
Diaphana ergo sui natura, invisilia sunt, ea nimirum quæ sunt rariora. Quæ vero densiora sunt,
ut aqua et aquea, sunt quidem visilia, quia visus et ea densitate refrangitur, et opacitatis
aliquid in se habent. Illud quæstioni aeris addamus. Quando in lumine
tingitur coloribus, viridi, rubeo, croceo, aliis, visilis ne tunc ipse fit? An colores tantum in eo
visuntur? Si colores tantum, ipse sicuti erat sui natura, invisilis remanet. Si per colores ipse
quoque visitur, non per se, sed per eos videbitur, atque ideo per accidens cernetur.
Species autem, rerum obiectarum quas visile quidem, sed intentionales vocant, si in aere sunt,
et non forte in lumine, visiles illæ quidem, sed per eas aer, nequaquam cernitur. Et si
cerneretur, per accidens cerneretur, quando non suis, sed illarum viribus conspiceretur. At
vero, non in aere illæ sunt, sed in lumine, in cognata, scilicet re potius, quam in aliena.
Colores enim omnes lucis sunt progenies, sicuti et lumen. A cognata ergo re, facillime
excitantur. In eamque insiliunt lætæ, uti per eam visantur. Ab eaque lætanter recipiuntur, ut
non torpeant, sed suum munus obeant, visionique se se exponant. Et si quis eas in aere esse
dicat, non quidem id negabimus nos, sed aiemus per accidens eas ibi esse: quia in aere lumen
sit, vel aer in lumine. In quo lumine ipsæ sunt primo. Idque indicio patefieri, quia in aere si
lumen absit, non videantur, si adsit illico, adsunt et illæ, ipsique miscentur, ut et prope, et
quadam tenus procul conspiciantur. Quid vero in causa est, ut et vitra, et crystalla, et aqua,
quasi specula quædam essent, speciem visilem referant ac reflectant. Corydon enim ille,
Nuper se in litore viderat, dum placidum ventis staret mare. Neque id solum, sed eas specie
reddunt viciniores; quamvis de longe veniant. Quales etiam, stellarum species faciunt, dum
eas nobis prope positas ostentent. Id quidem inde fieri credam, quod reflexio ea, non ab
ipso diaphano per se fiat, quamvis illuminato. Sed quoniam ab opaco, quod aquæ subest,
quodque speciei illi, sicuti et lumini, non dat in se transitum, speciem, sicuti et lumen a se
reiiciat. Illa reiecta, a reiiciente refugit, ex eo tamen non exit. Atque ita in sublimi suspensam
se se ostentat. Idque clarissime apparet in pelui aqua pleno. Nam species quæ in fundo ab
opaco redditur, sublimior visitur, et fere in superficie. Stellarum autem species vicina eadem
ratione apparet, quia in tenebris, quæ opacitatis terræ sunt proles, a terra reflexa sistitur, ac
Species in
aere