longius progressa, etiam evanescat. Quæ vero in superficie mansit, similiter dimidia facta,
quarto gradu, languidior iis est, duabus, quæ in opacum incidunt et resiliunt. Utraque enim
cum in se sit integra, quadruplices simul sunt, ad dimidiam illam, quæ in semidiaphani
superficie remansit. Quod si aquæ fundum prope sit, radius subiens, ab eo repercussus quasi a
speculo lamina subtensa, cum superiore parte veluti unitus et fortior quam prius factus,
tamquam a speculo et resilit, et relucet. Ex qua duplicationis ratione facile est colligere, radios
in se resilientes in perpendiculum, efficacissimos tum fulgore, tum calore esse. Proxime,
qui acutiores angulos formant, quoniam unitiores sunt. Tertio qui minus acutos. Quarto qui
minus obtusos. Quinto qui obtusiores. Sexto tandem qui obtusissimos, quos ita debilitari
aspicimus ut invalidissimi reddantur. Et quo magis ab incidentiæ loco abeunt, tanto sentiuntur,
et relucere minus, et minus calere: ac tandem qui post hos sunt, in umbrationem et
refrigerationem desinunt. Sed dum existunt, quanticumque sint, aut relucendo, aut abeundo
fiant, agere tamen suo ingenio, se se amplificando non desistunt donec tandem pereant.
Addamus et hoc. Radios a quacumque re, quocumque versus resilire. A luce, a lucidis, a se
ipsis, a diaphanis, a semidiaphanis, et ab opacis; sive ea subeant, sive in superficie maneant,
robustiores, ratione duplici esse. Contraria duplici minus robustos: unione scilicet et copia: et
contrariis sparsione et inopia. Uniti quidem sunt, a luce proximi, uniuntur autem in causis, et
in se refracti, et in transpicuis crystallis, et vitreis aqua plenis vasis. Qua unione varia, copia
iis accedit maior, et ideo valentiores, et penetrantiores fiunt. Quando vero ab aqua placida, a
speculis, a tersis resiliunt, veluti a luce altera, in politia illa existente, multiplicantur
cognatorum accessione. Quod minime fit, si a scabris, et non nitidis re-siliant. An vero fuerit
verius dicere, radios, a re harum nulla, sed a seipsis tantum resilire? Nam sicut a lucidi luce
priam, promicant ipsi lux secunda in diaphana, et in opaca; et ab ipsis lumen, tertia lux
promanat, et a lumine lux quarta splendor: ita in loco, ut vocant incidentiæ et refractionis, si
alio reluceant, a seipsis relucent, ab obiectis illis diaphanis, semidiaphanis, opacisque vel
scabris, vel politis, adiuti tantum, ut magis, minusve vel frangantur, vel resiliant. Ut autem
reluceant, non ab obiectis, sed a seipsis ac propriis viribus habent, propria sibi luce secum
semper circumlata. Atque ita fieri, ut hæc fractorum radiorum relucentia, propria eorum sit, et
non nova lucis relucentia. Hisce expositis, quot forte ante nos nemo umquam docuit, radiorum
naturam atque essentiam, ex viribus, ex actionibus passionibusque propriis in summam
resumamus. Radios omnes, ut et solares, quoniam et longi, et lati, et corpus sunt, necesse est
corpora esse. Necesse quoque est eos corpora esse, quoniam colores ferunt iisque inficiuntur,
et calorem se cum vehunt, et flectuntur, et franguntur, et resiliunt. Nam hæc omnia, corporum
sunt conditiones. E contra, momento eos promicare, monento in immensum porrigi; momento
se ipsi hemispherium implere totum. Momento tot maxima corpora, ætherea, aerea, aquea,
liquida, solida, mollia, dura, raraque densaque et subire, et penetrare, et permeare, eos rem
corpoream non esse, est manifestum. Alia ex parte, nullo eos egere, vel hærere subiecto, ut
existant, et consistant, se se accidens non esse, palam faciunt ipsi. Cumque nulli
materiæ coniungantur, nullique innitantur, ut esse queant, eos, ex eo genere formarum non
esse, quæ ut sint, materia egent sustentante, liquido patet. Si forma sunt, quæ materia non
indiget, non sunt ex materia et forma compositi. Ergo forma erunt sola, per se stans, per se
existens, se se sustinens; et substantia, elementalibus longe præstantior. Rursus, quoniam, et a
luce oriuntur, et a luce pendent, luci hærent, luce egent ut sint, formæ et substantiæ
sunt, minus præstantes quam divinæ. Quæ a corporeo nullo, vel ortum habent, vel
salutem. Mediæ ergo formæ radii sunt inter naturales et divinas. Et cum formæ sint etiam
corpora sunt. Sed corpora elementalibus diviniora, et talia, quale corpus fere est spacium,
per quod primo effusi, et diffusi sunt. Trine quidem dimensi, sed antitypia, et antetesi et
obsistentia nulla præditi. Neque enim ipsi ullo opaco corpori resistunt: neque eis
diaphana corpora ulla obsistunt. Omnia hæc ipsi penetrant, et permeant, et ab his omnibus,
ipsi quoque et penetrantur, et permeantur. Neque tamen hæc mutua corporum penetratio,