non prohibet quin lumen ab opaco nitido reflexum, ab ullo eorum inter se confusione in
opposito conspiciatur. Sed in hac luminum diversorum cognatione, illa non minus
sunt admiranda. Quod inter languidiora lumina, si quod sit vivacius, tale etiam visitur. Et
quod minus fulget, nequaquam inter vivaciora, aut cernitur, aut sui dat sensum. Ita enim est a
natura constitutum, ut luminis maioris præsentia minus quod est veneratione veluti quadam,
se se oculit quidem, ac fit invisile, non tamen extinguitur, aut quicquam patitur. Sed et ipsum
suam speciem procreat, quantacumque esse queat, tametsi in simili maiore non cernatur. Nam
sicuti flammula, in maiore lumine quasi absorbetur, ita lumen minus absorberi videtur in
maiore. Idque ideo quia ab utroque illuminatus aer, novi nihil patitur a minore. Imo vero
similis accessione, rationi est consonum, ipsum augeri, et perfici quamvis lumen maius, id
offuscet quod est minus. Cui rei fidem facit, quod plura lumina magnitudine flammarum,
unde veniunt differentia, maiorem efficiunt candorem; multiplici nimirum inter se, vel
reflexion, vel coagmentatione. Præter hæc, lumen natura sua refrangitur a diaphanorum
quoque corporum superficie; ut aquæ placidæ, glaciei, crystalli, vini, si eas oblique feriat:
partim inquam refrangitur, partim quoque ea penetrat. Si vero feriat ad perpendiculum,
penetrat tantummodo. Si vero duo diversa diaphana hoc modo feriat, et sint illa alterum alteri
superposita, prius quidem permeat, a secundo vero refrangitur, non aliter, ac fiat in speculo,
cuius partem perspicuam penetrat: ab opaca vero ei subtensa refrangitur, et resilit, et
alio relucet. Et relucentia secundum vocari potest lumen. Ab hac iterum si refulgeat, lumen
tertium, et deinceps alia, si refulgere adhuc pergat, donec refractionibus pluribus debilitetur
ita, ut tandem elangueat, et lumen fiat minimum. Dum vero lumen est eodem momento,
multas facit reflexiones. Neque tamen per eas deserit ibi esse, unde eas facit. Et dum facit, in
qualibet aeris particula, vel minima, multiplices format rerum imagines, corporeas et
incorporeas, quale ipsum est. Dum lumen refrangitur, refractum debilius est integro, validius
vero refracto secundo, et hoc tertio, et sic usque ad ultimum deinceps. Sin autem opacum
feriat, aspera et scabra superficie, in plurimas sui frangitur particulas, quæ plerunque
non discernuntur, nisi diutius resiliant, et sui multiplicatione, se se conglomerando, veluti
densentur. Quod æstate e parietibus ac tegulis domorum palam conspicitur. In hac ab opaco
refractione, si colorem vividum ibi feriat, secum quasi convolatum avehit: et avehendo
ostentat, donec in plures simul superficies refulgendo, elanguescant. Et dum simul sunt lumen
et color, si in diaphana incidant simul, ea penetrant, et distincta ibi visuntur. Idem lumen si sit
vehemens, colores minus vividos obscurat, et reddit invisiles. In ea colorum avectione, et
vectione, non aer per quem lumen trasit, et colores defert, sed ipsummet lumen videtur
colorari. Nam si aer coloraretur, obiecta non opposita et ubique et undecumque
cernerentur, sed minime cernuntur nisi recta sint opposita. Ergo non aer undequaque fusus,
sed lumen iis coloribus quos vehit intingitur. Neque vero colores solos, lumen coloratum
secum defert, verum defert etiam colorem, et vires suas occultas quasdam et admirabiles. Quæ
tum diaphana, tum opaca omnia penetrantes, opera edunt mirabilia, virtutes quasdam
speciales admirandas in corpora inferendo, et infundendo. Est enim lumen virtutum
coelestium vehiculum, et vinculum universi, superi et inferi. Quam rem Plato clarissime est
testatus, quando in hanc sententiam scripsit.
“Per universum cœlum ac terram extensum lumen, veluti columnam, iridi similem
sed putiorem. Quod lumen cœli, est ligamentum, et universæ circulationis. Cuius
ligamenti extrema usque ad terram sunt extensa.”
Neque hoc sine magna dixit ratione. Lumen enim, quod elementis infunditur, cœlestis
luminis est imago. Lumen autem cœleste, est cœli risus quidam, et animarum cœlestium actus,
et energia, et ut Hermes, et Dionysius loquuntur, earum ἀκτίνες et radii. Lumina autem
cœlestium animarum, a luce sunt intellectuali. Intellectuale autem lumen ab intelligibili luce
emicat. Hæc autem lux, ab ipso fonte ac patre luminum, quæ per omnia effunditur
efficacissima. Sed de his postea, sicuti et de tepore, luminis perpetuo comite; cum quo lumen
Lib. 10 de
Præp.
Lumen
cœleste.