Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 40

FRANCISCI PATRICII
PANAUGIAE
LIBER SEPTIMUS
DE COELESTI LUCE, ET LUMINE.
Supra purum aerem fere totum illuminatum, veteres æthera esse dixere. De cuius quidem
essentia comodiore loco disquiretur. Nunc de luce eius et lumine, et perspicuitate, sermo esto.
Communis philosophantium opinio, et fuit, et est, ætherem, quem et cœlum appellarunt, esse
translucidum et diaphanum; et nos quoque in eam descendimus sententiam; non tam quia
lumen receptet a Sole, a stellis, quam quod umbræ terreæ conum in se admittat in dies. Quæ
res liquido appatet in Lunæ eclipsibus. Quæ cum aliquando toto corpore eum conum incurrat,
necesse est tantam eius umbræ ibi esse latitudinem, quanta eam capere totam queat. Supra
quam latitudinem necesse est apicem multo supra Lunam ascendere: finirique vel in Mercurii
orbe, vel etiam, (ut astrologorum quorundam est opinio) in orbe Veneris. Itaque si Lunæ,
si Mercurii, si Veneris quoque orbes, terræ tenebras admittunt, cur non etiam orbes alii, Solis,
Martis, Iovis, Saturnique eas admittere queant, si tam alte, ea umbra scandere posset? Nam
vel tota ea regio, unum corpus ac continuum est, ut multorum fert opinio, ut unus et continuus
est aer (de qua re postea) vel est in plura corpora et orbes plures divisa, qui singulos ferunt
planetas.
Si unum continuumque sit, unius quoque verisimile est esse naturæ. Quod
concesserunt ii quoque, qui in plures orbes eam regionem diviserunt. Itaque si unius est
naturæ et pars eius umbræ conum admittit, totam quoque eam natura admittere posse
ratio verissima persuadet, si modo eo umbra terræ porrigatur. Sed quod terræ umbra facere
non potest ob eius brevitatem, et quia in Veneris regione desinit; cur non credatur, Lunæ
corpus opacum, in superiorem sua regionem, suam umbram posse iacere?
Corpus lunæ profecto, esse opacum, et umbram facere, Solis eclipses faciunt
manifestum. Solem enim opacitate corporis sui, visui nostro occulit. Quæ experientia,
ostendit, quod nemo tamen, aut veterum, aut neotericorum, quod nos sciamus adnotavit: Lunæ
corpus umbram suam iacere in ætherem superiorem, tempore quidem omni, præter quam in
coniunctione cum Sole; et maxime cum est plena.
Quo usque autem coni eius apex pertingat, aut pertingere possit, ex corporis
lunaris magnitudine ratio subduci potest. Namque eius umbram in Solis eclipsi, ad terram
usque porrigitur; non quidem apice, sed latitudine tanta, ut terræ superficiem ad millia
passuum multa obumbret; et apex eius si terram transpicua esset, totam eam pertransiret, et
in aeris regione ad millia passuum itidem multa desineret. Tantum ergo spacii in superos
cælos in plenilunio, luna umbram suam proiicit. Est autem, a luna ad terram usque
distantia, uti Astrologi autumant millia pass. 109056. quibus addantur pass. mill. 3500.
alterius nimirum terrame semidiametri in partem oppositam pass. mill. 112.556. Finiretur
autem ni regione. Hæc de terrame et Lunæ umbra in ætherem admissa, quæ convincit
ætherem quoque esse diaphanum. Admissa enim umbra, necesse est lumen quoque admitti.
Nam de solo lumine, non est admodum certa ratio. Si namque argumentemur diaphanum
esse æthera, quia lumini stellarum, tum superiorum, tum inferiorum dat transitum, id
potius tenebris tribuemus, quam lumini. In tenebris enim, siderum luces conspiciuntur,
non lumina, quærin lumine non cernuntur, nisi rarissime, et non omnes, sed propiores,
nimirum Venus forte sola. Solis vero lux Solis etiam in lumine conspicitur, et radios eius, et
lumen ex eis emissum inferior Sole regio suscipit, et ad nos usque porrigi sinit. Sed
hæc arguunt, regionem ætheris, Sole inferiorem tantum esse perspicuam, superiorem vero
minime. Lucis enim visioni superiorum siderum, superior dare transitum arguitur, non autem
eorum lumini. Qui vero dixerunt superio res stellas a Sole lumen suum accipere, non videntur
id vere satis tradidisse. Concesso enim hoc quod omnibus, tum philosophis, tum Astronomis
1...,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39 41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,...411
Powered by FlippingBook