cœlum ignis est et astra cœli densiores partes sunt, nimirum efficitur, ut ignis densiores partes
sint, et ignea. Esse autem ætherem, et cœlum ignem, Anaxagoram putasse affirmat alibi. Sed
huic Plutarchus addit alios Thaleta Anaximenem, Empedoclem. Quibus nos et Heraclitum
addemus, et Platonem. Qui affirmat, Opificem divini corporis plurimam ideam ex igne
confecisse, ut lucentissimum esset, et visu pulcherrimum. Quem ignem cavillator hic, de
coelo, ubi visilis, et erat, et adhuc est, detraxit, et sub coelum, ubi nemo eum umquam vidit,
reposuit, sensum secutus nullum. De qua re postea suo loco. Parmenides quoque vetustiorum
sententiam comprobavit, cuius carmina in hanc rem, quia rara sunt inventu apponimus.
Αντία δεκρίνατο δέμας, καὶ σἠματ, ἔθεντο
χῳρίς ἀπ'ἀλλήλων, τῇ μεν φλογὸς αἰθέριον πὺρ.
Ἠπιον ἀν μεγαραιόν, ἐλαφρὸν, ἐαυτῷ παντοτε
τωυτόν
“Contra posuit faciem, et corpora posuit.
Seorsum a se ipsis, hæc quidem flammæ æthereum ignem.
Lenem, valde rarum, levem, sibi undique
eundem.”
Æther ergo universus ex veterum Græcorum sapientia, ignis est. Ex quo æthere,
densiore facto, cum astra omnia sint facta, ignes esse ipsa astra, ex hoc dogmate nemo
dubitabit. Nam et Solem esse ignem, idem cecinit Parmenides.
Καὶ καθαρᾶς, ἐυαγέος ῆελὶοιο, λαμπάδος.
“Et puræ, sinceri solis, lampadis.”
Dogma autem hoc vetustissimorum Zoroastreorum Magorum prius fuerat. E
quorum
Oraculis
, hæc, quæ a paucis leguntur ob raritatem, huc adscribam. De stellis:
Επηξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀσέρων άπλανῶν.
Τὸ πῦρ πρὸς τό πὺρ ἀναγκάσας.
“Compegit multum cœlum stellarum inerrantium.
Ignem ad ignem cogens.”
Solem quoque ignem esse voluit, dum canit:
Ἕξ ανακρεμασας ζώνας ἔβδομον ἥελίου.
Μεσεμβολήσας πῦρ.
“Sex suspendit Zonas, septimum Solis.
Medium ponens ignem.”
Quem etiam vocat:
πὺρ πυρὸς εξοχέτευμα, καὶ πυρός ταμίας.
“Ignis, ignis derivatio, et ignis pœnu.”
Tim.