tenebrarum quicquam habere, tertia res quædam erit, ultra utrasque. Talem autem nullam
mente capimus. Est ergo ommittenda. Si vero media eo modo sit, ut et luminis, et
tenebrarum partem habeat, ne fingi quidem posse videtur, ut ubi tenebræ nullæ sunt, aut esse
possunt, ex tenebris aliquid confletur. Si vero quis dicat nullas quidem ibi tenebras esse puras,
esse tamen ex iis, et lumine mistum quippiam, interrogandus erit, quo modo ibi sit, misti ea
pars, quæ tenebrarum sit? Aliunde enim eam eo migrasse erit necesse. Id si fateatur, unde
nam illuc ascendisse potuit, aut continue ascendat, reperire est necessarium. De quatuor
enim opacis illis, nihil eo posse surgere est demonstratum, aut alia quoque esse, cogetur
ostendere. Et si sorte ostendat: necesse fuerit ea ita prope extrema mundi sita esse, ut eorum
tenebræ ad spacium pertingant, quod extra mundum est. Ex eisque et lumine, mistio illa fiat
media. In mundo quidem, media luminis, et tenebræ, cognoscimus umbrationem, umbram, et
lumen creperum matutinum, ac vespertinum. Si quod tale medium extra mundum in spacio
sit, necesse est, opaco a corpore proficisci. Quod nullum ibi esse est demonstratum.
Stabiliendum ergo est, in spacio extra mundum, nihil horum omnino vel esse, vel esse posse.
Quid ergo nos lumen ibi esse, dicere audebimus? Audebimus sane, si quæ umquam humanæ
rationis vis ulla, quicquam persuadere valeat. Nam et ea quæ ibi beatissimam vitam degunt, in
pulcherrima re, iucundissimaque degere, rationi est et æquitati valde consentaneum. Luce
vero, et lumine nulla neque pulchrior, neque iucundior. Præstantissimas quoque substantias, in
re eis similis, præstantissimaque; ævum agitare suadet ratio. Et potentissimas, quæque omnem
mutationem superent, in potentissima, quæ universum penetrando, nullam sentiat ipsa
mutationem; et qua corporibus vitam præstat omnibus, imo quæ vita una corporum sit
omnium; in vitali maxime re habitare, nulla tam obtusa mentis acies fuerit, quæ neget. Hæ
rationes, ex mentis vi deductæ. Aliæ ex vi sensus.
Sol quem cernimus, lumen suum usque ad terram propagat. Et, si tolleretur obstans
terræ densitas, atque opacitas, visibiliter usque ad centrum penetraret. Quid dico ad centrum
usque? Totum terræ globi locum, quaquaversum permearet, atque impleret, non aliter ac
scintilla in centro globi vitrei posita, totum lumine suo replet. Neque id dubium esse potest,
quando cœlorum Sol inferiorum corpora, et aeris, et aquæ, tota impleat? Quando, solida, et
dura, glaciem, vitra, crystalla, gemmas, adamantesque densissimos, durissimosque suo
lumine, momento temporis transuerberet? Quando totum spacium, aerisque molem, usque ad
oppositum lunæ globum, momento eodem transeat. Lunæ globum totum, orbes duos,
Mercurii, ac Veneris; et trium superiorum, usque denique ad inerrantia astra lumen suum Sol
profundat, illoque ea perfundat. Cuius spacii pars, a Sole ad terram commensa,
videatur Astrologis fere immensa. Eorum enim acutiores quidam, nobis suadent, ut a terræ
superficie, usque ad Lunæ concavum Mill. pass. sint 109037. Crassities orbis Lunæ sit
Mill. pass. 109056. Crassities orbis Mercurii Mill. pass. 370479. Veneris M. 3413755. Solis
M. 339102. Martis M. 27339375. Iovis Mill. 19775497. Saturni M. 29474573. Firmamenti
denique M. 80942471. Cui universæ longitudini addantur diametri terræ M. 7159. et ultra
terramm usque ad Solis oppositam partem totidem; et inde rursus usque ad extimam
firmamenti superficiem, aliud tantum. Ex quibus omnibus distantiis, numerus millium
passuum, inenarrabilis conficietur, et pene infinitus. Quæ omnia Solis unius lumen, illuminat
ac replet, præter exiguum id, quod terram, et Luna, suis locis occupant. Summa autem,
excepta terrame diametro, totius numeri suprapositi sunt M. 323.753. 849. Qui numerus si a
Sole, ad superam firmamenti superficiem extendatur, supra eam in spacium illud vacuum
protendetur M. 166. 221.933. Cumque Astrologorum computis atque rationibus, totius
universi soliditas sit M. 384. 365. 443. 816. 687. 500. Tota solari lumine illu-
stratur atque repletur; præter eam quam diximus terrame, et lunæ opacitatem. Si ergo solis
lumen tantam universi soliditatem implet atque illuminat; et tanto spacio, quanto diximus
extra mundum, circumquaque protendatur: quanto magis videbitur protendi, si ratio spacii,
nullo obstaculo impediti computetur. Quid enim vetat, lumen illud Solis, quod per corpora,