Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 56

FRANCISCI PATRICII
PAUNAGIAE
LIBER DECIMUS
DE FONTE, AC PATRE LUMINUM.
Summe Deus Opt. Max. soli ne omnium hominum Aristoteli, mentem es largitus? Nemo ne
aliorum hominum philosophari scivit, ipse solus scivit omnia? Viri hi, quos
attulimus, Chaldæorum, Ægyptiorum, Hæbræorum, Græcorumque scientissumi, et humanæ
totius sapientiæ capira, delirarunt ne, dum de luce, lumineque sunt locuti, et corporeo, et
intelligibili? Pronunciarunt hi, pronunciavit ille: neutri asserta sua, demonstrationibus proba-
runt. Dixerunt illi, ea quæ exposuimus. Dixit iste.
Calorem et lumen fieri atrito aere ab astrorum latione. Rem sane falsam, ac
fatuam. Lumen etenim etiam in coelo visitur, ubi nullus aer. Astra noctu quoque lucent,
nullum tamen lumen in aere faciunt. Hieme neque calorem aeri indunt, et quæ longissime
ab aere absunt, quomodo aerem terunt? In cubiculo ad lucernæ lumen sæpe, et hæc ipsa
scribimus, ubi nulla aeris atritio. Vel et hoc lucernæ nostræ lumen, a latione fit astrorum. Tam
paucis verbis, tam magni Philosophi, tot falsitates, totque fatuitates? Deus bone, et in tanta
habetur admiratione? Ipse quidem propositionis huius suæ nullam attulit, aut afferre potuit
probationem, qua cognosceremus, aerem ab astris aeri, et lumen ob id produci. Illi vero Deo
afflati sunt locuti. Nos vero eorum sententiam, aliquot probavimus rationibus, iisque ut remur
non invalidis. Quos autem illi, Dei afflatu sint locuti, Græcorum summus ac vetustissimus
Orpheus est attestatus, dum canit.
Αυτὸν δ'οὒχ ὁρόω, περὶ γαρ νέφος ἐσήρικται.
Λοιπὸν ἐμοι, σασιν δὲ δέκα πτυχαὶ ὰνθρωποισι.
Ου γαρ κέν τίς ἴδοι θνητῶν μερόπων κραινοντα.
Ει μὴ μουνογενὴς τίς ἀπορρὼξ φυλου ἄνωθεν.
Χαλδαίων, ἴδρις γαρ ἐην ἄσροιο πορειης.
“Ipsum non cerno, circa enim nubes firmata est.
Relicta mihi; stant vero decem involucra hominibus.
Neque enim quisquam vidit mortalium, regnatorem.
Nisi unigenitus quidam. Ortus tribu supera.
Chaldæorum, sciens enim erat astrei itineris”.
Quibus carminibus clare affirmat: nullum hominem illum vidisse umquam; præter
unum Chaldæum, in cuius notitiam pervenit ex Astrologia. Quod quidem de Abramo
affirmmat Philo et sacra
Biblia
narrant, Deum Abramo fuisse locutum. Eadem dicunt, eum
exisse de Hur Chaldæorum. Sed quoniam nihil scripsisse videtur Abramus, non putuit
eius sapientia ad Græcos pervenire. Zoroaster vero Chaldæus, et ipse fuit, et Abramo
contemporaneus, et Astrologiæ et Magiæ, hoc est sapientiæ primus repertor. Qui de rebus
omnibus voluminum multa millia scripsisse fertur. Hunc ergo Orpheus designavit
potius, quam illum. Sed quid vetat, utrumque uti viri sapientes inter se solent, conversationem
habuisse? Et hunc ab illo multa de Deo didicisse? Quæ Deus Abramo revelaverat? Certum
est, Proclum, Assyriorum, et Chaldæorum Theologiam, et oracula, quæ sæpe citat, asserere
a Deo fuisse traditam. Atque inter alia, commentariis suis in
Timæum
, in hæc verba scripsit:
Καὶ μήν, καὶ ἡ τῶν Ασσυρίων θεολογία τὰ ἁυτὰ παραδίδωσι θεόθεν ἐκφανθέντα.
“Et sane Assyriorum quoque Theologia eadem tradit, a Deo revelata.” Alio quoque.
Ουτω δή καὶ ἡ θεοπαράδοτος θεολογία φησίν.
“Hic sane etiam a Deo tradita Theologia inquit.”
Loco alio iterum:
Ουτω δή, καὶ ὁ ἱερὸς λόγος, ὁ παρὰ χαλδαῖων συνάπτει τοῖς Μηναίοις Καναχισμοὶς τὸν αἔρα,
τῷ πυρὶ τὸν οὐρανόν ἀπονέμων.
1...,46,47,48,49,50,51,52,53,54,55 57,58,59,60,61,62,63,64,65,66,...411
Powered by FlippingBook