aut multitudinem participem esse illius unius; aut utrumque utriusque aut neutrum neutrius. Si
neutrum neutrius, eadem quæ prius, sequentur impossibilia. Ergo necesse est, vel unum esse
particeps multitudinis; vel multitudinem esse unius participem vel utrumque utriusque. At
quid prohibet hoc esse? Quod si sit, necesse iterum est, esse naturam quandam tertiam, quæ
neque unum sit, neque multa. Nam mistis inter se utrisque, causam huius mistionis
præexistere aliam, est necesse. Quæ et uni multitudinem coniungat, et multitudini unum.
Omne enim mistum, aut contemperatum, mistionis, et contemperationis causam præhabet, si
casu non est facta. Est enim hæc generatio nova quædam. Generatio autem omnis est a
genitrice causa. Sed in mistione hac, neque id unum quod eam ingreditur multitudinis internæ
causa est; neque multitudo causa est eius unius. Itaque necesse est, tertium quid esse, ante
ipsam mistionem, et ante mista, quod eam mistionem utriusque efficiat. Nam cum mista inter
se veluti sint opposita: neque alterum appetit alterum. Neque per se in mistionem cœunt. Ergo
alio ingent, quod ea commisceat. At, quid hoc aliud erit? Si dicatur casus, veniet tempus
aliquando, quo se se ab invicem separent. Et seorsum fiat unum, seorsum multitudo. Atque
impossibilia illa priora redibunt omnia. Quid enim prohibet si olim casu in idem mistum
coierunt, ut quandoque casu eodem separentur? At neque se ipsa in eam mistionem
coniecerunt. Quandoquidem neque unum multitudinis illius causa est; neque multitudo, unius.
Causa ergo mistionis huius, potentior, et prior, quæ nam fuerit? Sane, vel unum fuit, vel non
unum. Si dicatur fuisse unum, eadem recurrent absurditates. Eædem quoque, si dicatur esse
multitudo. Atque ita in infinitum abierit inquisitio. Sistendum ergo alicubi. Sed in quo nam
sistetur? In eo ne uno, quod cum multitudine in singulis entibus est coniunctum? Et quod
alterum est mistorum? Vel in alio uno, quod ab illo sit seiunctum? Et quod multitudini non sit
iunctum? In hoc sane, quod unum sit tantummodo, et unum simpliciter; et aliud nil quam
unum. Et hoc, esse mistionis illius causam. Quæ mistio, cum in omnibus, et singulis sit
entibus, et per eam sint entia omnia: Unum hoc superius, et ab ea separatum, et simplex,
mistionis eius est causa. Si mistionis, essentiæ quoque singulorum entium esse causam,
necessario est dicendum. Et si singulorum, etiam omnium. Unum ergo, quod unum tantum
est, et non est non unum, entium, et rerum omnium, et totius universitatis est causa. Hoc
autem unum non est corpus, quod sui natura, et unum est, et multa. Non natura, quæ circa
corpora dividitur, et cum eis, et unum, et multa est. Non anima, quia in se ipsa habet
multitudinem. Non intellectus, qui itidem multitudinem patitur, quia et intellectus, et
intellectio est simul, et intelligibile. Non viva est, quia motio interna quædam est, et in
essentia. Non ens, quia, et unum, est et ens est. Non unitas, quia multæ sunt entium unitates:
tot nimirum, quot et entia. Ergo unum hoc, quod tantum unum est, et non etiam aliud, primum
inter entia omnia est. Igitur diversa hac, a motu methodo; et via a motu alia veriore, quam fuit
Aristotelica; in entibus esse aliquid primum comperimus. Et hoc primum, non corpus, non
naturam, non animam, non intellectum, non vitam, non essentiam, non unum in essentia, non
unitatem esse, certissimis adivenimus rationibus. Et hoc primum unum tantum, et non aliud
esse quam unum, certo nunc scimus. Quod, quia non aliud, quam unum est, ab aliis omnibus
est segregatum: neque aliis ullis, vel connumeratur, vel commiscetur.
FINIS PRIMI LIBRI.