Namque ultima non est prima, non item secunda, aut tertia, aut aliarum ulla, usque ad eam
quam primum appellavit motorem. Principium enim, debet esse ipso docente, ante alia,
docente itidem Platone. At ostensum ex eius iam est sententia, primum hunc motorem, non
nisi motus esse principium, primi cœli. Atque huius ipsius, cuius maxime videbatur,
demonstratum itidem est principium non esse. Sed est et alia rerum incorporearum
subordinatio. Quæ est perpendenda, an videlicet in ea primum principium reperiatur. Quarum
infimus videtur esse gradus ipsa natura seu particularis ea sit, seu universalis, quæ dicta est,
principium esse motus, et quietis. Forre hæc, corporibus simplicior, et formarum in eis
effectrix principium rerum fuerit. Sane si hæc natura per se staret, et non in ipsismet esset
compositis, et illis non egeret, ut esset ipsa, principium quod quærimus fortasse esse potuisset.
Sed quamvis ad corporum constitutionem aliquid ipsa conferat: attamen et illis eget ut sit, et
ab ipsis pendet et illa priora sunt, et sine ipsis esse nequit eorum principium esse, nec potuit,
nec potest. An vero forte vis quædam alia simplicior quam natura, quæ ipsa quoque inest in
corporibus; ea tamen neque nutrit, neque auget, neque simile generandi eis virtutem tribuit.
Sed superius natura quiddam est, et vitam eam vocamus, principium hoc erit? Sed quia et
ipsa a corpore est inseparabilis, et eo egens ut sit et ipsa non videtur illud principium
primum esse posse. Iisdem his rationibus convicetur, si quis dixerit, irrationalem animam tale
principium esse, sive sensitivam dicat, sive appetitivam. Nam etsi hæc, per cognoscentes,
et appetentes eius actiones videatur a corporibus magis separabilis, et in ipsa corpora imperii
aliquid habere, nichilo minus et hæc est eis quodam modo illigata, neque ab eis separari ullo
potest modo. Neque enim potest sentiens anima se se in se ipsam convertere, aut de se
iudicium ferre ullum. Operationes namque suas omnes habet corpori commistas. Quod si has
ita habet etiam vires ei tales sunt, et essentia quoque talis. Quæ res profecto clarissima est in
brutis, nec minus forte in hominibus plerisque. Quorum ingens numerus, circa ea quæ extra se
sunt, et ad corpus pertinent versantur; idque tantum cogitant, totique in eo sunt in consulendo
et in exequendo. Adeo ut non solum anima ipsorum irrationalis, sed rationalis etiam tota in eo
fixa videatur, et corpori, veluti servire: quod tamen natura sua et inferius et deterius est quam
illa. Quod si animæ rationales quæ suapte natura sunt liberæ imperium corporis patiuntur, et
in ipsum immersæ sunt plerumque: multo magis id ipsum patientur irrationales, sentiens, et
appetens, et multo minus a corpore erunt liberæ. Namque illa cognitrix numquam in se
revolvitur, neque se ipsam cognoscit, neque proprias iudicat actiones. Appetens vero in
voluptatem ruit tota: eam totis sequitur viribus et a dolore fugere, omnis eius est
conatus. Utroque autem et dolore et voluptate et ipsa afficitur, et corpus. Ergo corporea et ipsa
est, et ut suas edat operationes, corpore indiget. Si has in corpore habet, etiam vires
habet corporeas, si veres etiam essentiam. De sentiente idem, eadem ratione dici debet.
Igitur, utraque animati corporis est, et animi ut ita dicam incorporati: tametsi in earum
actionibus animæ natura evidentior appareat, quam corporis, sicuti in naturæ et vitæ
operationibus magis corporis apparebat vis, quam animæ. Attamen utræque hæ, quoniam in
alio sunt, et corpore se ipsis deteriore indigent, nequaquam principium quale quærimus
esse potuerunt. Adde quod in animalium tantum sunt corporibus: nos vero principium
corporum omnium, et universitatis rerum perquirimus.
At vero rationalis animæ, quæ in se state videretur, potuit ne tale principium esse?
Anima sane nostra, suas ipsa operationes, et novit, et iudicat, et se ipsam corrigit. Hoc non
faceret, nisi ad se converteretur. Neque hoc faceret, nisi separabilem a corpore haberet, et
vires et essentiam. Non ergo corpore eget ipsa vel ut sit, vel ut agat. Num igitur ipsa
principium quod iniquirimus erit? Nequaquam. Est enim in nobis tantum; et si quæ sunt alia
rationalia animalia. Quæ parva forte pars sunt universi. Nos vero universitatis totius
principium indagamus.
Quid vero de anima mundi, quæ et ipsa rationalis est credita: et quam Democritus, et
post eum Plato mundi conditricem asserverunt, et etiam rectricem? Sane hæc ad actiones suas