Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 79

rerum productionem. Primo vero demus respectum ad rerum progressionem. Utrumque ergo,
et idem esto, et non idem, et utrumque, ante omnia. Sed illud longe maius.
Si principium est ante omnia, quo modo omnia sunt in principio? Nam si hoc
detur, omnia simul cum principio, et, principium cum omnibus, non autem, ante omnia erit.
Et si in hoc persistatur, ante et simul idem sunt. Quod nemo forte dederit. An verius
dicetur? Principium ante omnia esse, omnia tamen ea in se habere, quia ipsum in se ipso ea
produxerit, et ante eorum productionem, ipsum erat? Vel verius etiam, sunt omnia in ipso, ut
in semine cuncta. Et semen, illa cuncta est, et cuncta sunt illud semen. Ita et principium est
illa omnia quæ in se sunt, et hæc omnia sunt ipsum. Sed ut hæc ita sint, quæstio non solvitur.
Ita enim simul sunt, principium, et omnia, et non, principium est ante omnia. Vel verius ut
utrumque. Et principium ante omnia est: et omnia sunt in principio, et simul cum principio.
Ante omnia nimirum ea, quæ extra principium sunt ab eo producta, simul vero cum principio,
et in principio, ea omnia sunt, quæ sua sunt: et intra se adhuc sunt, et nondum sunt producta.
Nec forte, nisi ipso volente producentur. Ita æquivoco fugato, res clarissima reddita. Igitur
principium, et ante omnia scilicet producta est, et in principio erant ante quam producerentur,
et forte adhuc sunt, et a principio sunt producta; et omnia rursus nondum producta, sua illa
inquam in eo sunt, et simul cum eo fortasse idem, et ipsum forte cum illis idem. Verum quia
principium hoc, unum etiam diximus, non plene natura eius potest nota esse, nisi prius, natura
etiam unius fuerit explicata. Id si faciamus etiam proprietas principii tertia. Ab eo omnia esse,
fortassi, innotescet.
FINIS QUARTI LIBRI.
1...,69,70,71,72,73,74,75,76,77,78 80,81,82,83,84,85,86,87,88,89,...411
Powered by FlippingBook