neque idem ullo modo est, neque simile, est alicui. Nam quod simile est, identitatem cum alio
est passum. Ad idem nullo modo fuit, ergo neque simile est alicui. At neque dissimile, quia
nullo modo, alterum est ostensum. At quod dissimile est, alteritatem ab alio passum est. Si
neque simile, neque dissimile est, neque erit æquale, neque inæquale, vel sibi, vel alteri.
Mensuraretur enim, et mensura evaderet, et mensuratum, et iam non unum esset. Si neque
æquale, neque inæquale est, neque iuvenis, neque senius, neque coævum est cum aliquo. Si
hæc non est, neque temporis est particeps. Tria namque hæc temporalia sunt. Si temporis non
est particeps, neque fuit, neque est, neque erit. Hæc enim temporis sunt præteriti, præsentis, et
futuri. Quod si neque fuit, neque est, neque erit, essentiæ omnis expers est. Et ens, et esse ei
non convenit. Si ens, et esse ei non convenit, neque potest de eo dici. Est. Si de eo, est, nequit
dici, neque poterit de eo dici. Unum est. Esset enim iam ens et duo. Unum, et ens. Si ens non
est, habitu nullo est præditum. Si hoc, iam nihil habet. Si nihil habet, neque nomen habet.
Si nomen non habet, sermo de eo haberi non potest. Neque ergo nominatur, neque dicitur,
neque cognoscitur. Si non cognoscitur, neque sensu percipitur, neque opinio, de eo habetur,
neque scientia. Hæc autem omnia, ei inde eveniunt, quia unum tantum est, et non aliud quam
unum. Et quia non aliud est, quam unum, simplicissimum est. Et quia simplicissimum est, non
aliud est quam unum. Si aliud non est quam unum, id profecto principium erit quod
inquirimus. Namque hoc principium, nihil aliud videtur esse oportere, quam principium.
Primissimum namque principium, nihil aliud videtur esse debere, quam principium. Hoc
autem esse non potest nisi sit simplicissimum, et exactissime unum. Ita enim iis non egebit,
quæ post se sunt: neque ullis quæ in ipso sint. Neque hæc illis, neque illa his egebunt, quia in
eo neque hæc, neque illa sunt. Et ipsum nihil est aliud quam ipsum. Neque sui habet
quicquam, quia nullam in se, aut de se habet duplicitatem.
Tale ergo unum quia omni caret indigentia principium erit, et sibi, et aliis. Sibi
quia nullis indiget. Aliis quia ab ipso sunt omnia. Quæ autem sunt, entia dicuntur. Entia vero,
ab uno, et per unum sunt. Omne enim ens, est. Omne quod est, per essentiam est. At essentia
in plurimas partes scinditur. Partes omnes hæ, totius esse partes, est necesse. Totum autem
omne, unum esse est necesse. Essentia ergo tota, uno participant. Et partes eius singulæ, una
sunt. Ergo essentia, et toto sui, et partibus omnibus, unum participant. Atque ita unum
iunctum erit essentiæ, et essentia iuncta erit uni. Non quidem primo illi uni, quod ab omnibus
est separatum, et omnibus supereminet. Sed uni alteri, quod a primo in eam venit, et inde
pendet, neque essentia esse potest nisi una sit, et unum hoc secudum iunctum habeat. Et quot
partes essentia habebit, tot etiam eius partibus sine speciebus, unum aliquod erit coniunctum.
Ergo nulla essentiæ pars, sine uno erit. Hæ partes entia dicuntur. Entia ergo omnia, unum hoc
essentiale habebunt. At entia, ut est demonstratum, sunt etiam multa. Ergo singula entia unum
sunt, et multa. Et multa non essent, nisi prius unum essent. Per unum ergo essentiale, entia
omnia, et unum sunt, et multa sunt, et sine uno, nec esse, nec multa esse possent. Entia ergo,
ut vere entia dici possint, uno egent. Per unum ergo entia sunt. Unum ergo causa est entium.
Et quidem omnium. Non enim hæc sine uno sunt, illa vero cum uno. Omnia enim essentiæ
sunt partes, cui unum iunctum esse, est probatum. Unum ergo hoc essentiale, ab illo uno
primo venit. Non enim unum esse posset, nisi ab uno. Non enim a multitudine. Hoc ergo
unum primum, causa est illius unius, quod est in entibus. Et hoc quod in entibus est, causa
proxima est, ut entia sint, quæcumque entia sunt. Primum ergo unum ab entibus separatum,
causa est illius unius, quod entia facit esse. Ergo primum unum, entium omnium est prima
causa. Quatenus nempe producit illud unum, quod ipsa unit, et uniendo esse facit. Ergo unum
absolutum, absolute causa prima est, entium omnium, et quatenus entia sunt, et quatenus una,
et quatenus multa. Proxima vero eorum causa est unum eorum essentiale, quod proxime una
facit, et unit, et ut sint entia efficit, et una, et multa simul. Et hoc uno sunt, quod sunt, et
fiunt, quod fiunt, et hoc uno, entia omnia proxime servantur, et sine hoc uno, in proprium
ruunt interitum. Atque ita hæc una esse, non solum eis bonum est, sed bonorum maximum: