ullo continetur, sed ipsum omnia continet. Et omnia sunt in uno, sed uniter. Et unum uniter
est omnia. Et unum (liceat ita fari) est Unomnia.
At vero, si unum, continet omnia, et est Unomnia, actu ne omnia est? An
solummodo potentia. Vel et omnium actus est, et omnium potentia. Nam si non omnia in eo,
actu sunt, et ipse omnium actus non est, quo modo, quod summus est actus, non actu, in se
habet quod habet? Mens hoc nulla capit. Ergo unum, et actus omnium est, et actu habet
omnia. Sed une, atque uniter, et modo unissimo, nullatenus inter se discreta. Neque ulla est in
eo potentia talis, qualem Peripatus actui contradistinxit. Omnia namque etiam quæ extra
unum sunt, quodcunque sunt, actu sunt. Potentia autem, non nisi respectum, actus futuri
alterius dicit. At in uno omnia sunt præsentia, omnia ergo in actu. Alio vero modo.
Unum, potentia est omnium, et in ipso omnia sunt potentia. At qua potentia? An ut ab alio
omnia reciperet? An vero, qua ex se omnia daret? Si, ut reciperet, dicatur, quo nam recipere
habuit, aut potuit? A superiore ne, et priore? At nihil uno superius, nihil prius esse iam est
demonstratum. Quid vero a pari? At uni, par nihil est, nihil æquale. Quod itidem est ostensum.
An denique ab inferiore et posteriore? At quæ genita sunt, si gignant et ipsa, sursum
genituram suam non dirigunt. Sed eorum est, deorsum ferri, et in multitudinem labi. Non ergo,
unum potentiam habuit, ut omnia ab alto reciperet: quod dignitatis est infimæ. Sed potentiam,
qua omnia faceret, quod dignitatis est supremæ. Principii namque primi hæc est efficacia, ut
omnia efficiat principiata. Unum autem principium primum esse, demonstratum est. Unum
ergo ut principium est, omnia fecit. Si omnia fecit, omnia proculdubio faciendi habuit
potenttiam. Potentiam ergo habuit omnium producendorum. Omnipotens ergo fuit.
Et quia unum, primum quoque est, primam habuit potentiam. Et ideo omnium est
potentissimum. Prima enim omnia sunt etiam suprema. Et quia fuit omnipotens, dignitate fuit
summa et maxima. Et omnia quæ produxit, in ipso vita erant. Hæc ergo entia quæ,
et cernimus, et non cernimus in ipso erant, et adhuc sunt. Et enim ubique. Et entia in eo erant,
et non entia. Et quidem utraque omnia. Omnia inquam entia, et omnia non entia. Non enim
aliquid ipsius ita se habet, aliud aliter. Imperfectionem namque saperet. Neque totum aliter
modo, alias aliter se habet: alterationem enim sentiret. At entia, et non entia simul, dum in eo
essent, nullis terminis claudebantur. Quid enim illud fuerit quod ea includeret, aut
concluderet, præter hoc ipsum, quod unum dicimus? At quod nullis terminis, vel hyparxeos,
vel potentiæ, vel actionis includitur, interminatum est his omnibus. Quod interminatum est,
initio, et medio, et fine caret. Quod autem his caret, infinitum nuncupatur. Est ergo unum,
suprema, et prima potentia, et omnipotens, et infinitum, hyparxi, potentia, et actionibus. Est
ergo non solum omnipotens, sed ultra omnia etiam infinitipotens. Nam si quis finitam eius
potentiam dicat, a quo nam finitur? A se ne, an ab alio? At aliud nihil est potentius ipso. Non
a se ipso. Nam vel se ipso qua finitum, vel qua infinitum est, finiretur. At infinitum, quo
modo, infinitum finiat? Quo etiam modo finitum tum finiat infinitum? Cum ergo finitum
non, sit, infinitum est, et sicuti hyparxis infinita est, sic etiam potentia infinita est. Et sicut
potentia, actiones quoque eius erunt infinitæ. Nullis enim terminis sistuntur. Nullo
impediuntur resistente. Numquam deficiet id, cuius ope, et opera, alia omnia et effecta sunt et
permanent, et non difficiunt. Infinitum quoque est, ratione hac alia. Quod unum, non plus uno
est, neque habet, ad quod terminetur, neque ad se nimirum, neque ad aliud. Ita enim duo esset,
et non unum, si in se, ad se terminaretur. Terminus enim esset, et terminatum. Neque ad aliud
in se. Non enim in se aliud quam se habet. Illorum vero omnium quæ habet, nihil ei est par aut
æquale, terminus aut terminato æqualis esse debet. Ergo interminatum est: ergo sine principio,
sine fine, ergo infinitum. Sed et alia methodo. Unum quatenus unum, nullis terminis finitur.
Nullo ante se, nullo post se, vel duitatis, vel numeri alterius. Tale autem interminatum, cur
non fuerit infinitum? Et si infinitum hyparxi, cur non et infinitipotens? Non enim sui
quicquam, tali potentia caret. In uno enim, mane nihil est. Quod si infinitum, et infinitipotens
est, necessario, in se continet omnia, quia finita sunt. Et a nullo continetur, quia infinitum est.