FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER OCTAVUS
AN AB UNO FUERINT, ET SINT OMNIA.
Deum, Primum, Unum, Bonum, Principium, unum idemque esse, satis superque videtur esse
demonstratum. Duæque Principii conditiones, opere laborioso, satis explicatæ. Principium
scilicet, ante omnia esse. Et in principio, esse omnia. Tertiam vero, a principio atque ab
uno esse omnia, quo modo, ut propositum est, adimplebimus? Profecto, a principio, esse
principiata, et principiatorum esse principium, nihil videtur esse dubium, modo constet,
esse ea quæ principiata dicimus. Constabit, autem satis, principiata esse, si constet esse
principium. Ita enim hæc sibi invicem respondent, ut alterum sine alteris, et altera, sine altero,
est nequeant. At principium rerum esse, iam antea est ostensum. Sed ut utrum principium sit
unum illud, de duo proximis libris egimus, id forte maximopere, opus laboriosum fuerit
demonstrare, sed non est, quantum vis magno in labore, animo deficiendum. Per quem
præsertim, et Duo summo maior gloria sequatur, et philosophantibus vere, ad eum
redeuntibus, callis parentior, et planior aperiatur; et gloriosæ etiam aliquid, nobis paretur.
Unum igitur primissimum, antecedente libro, Geometricis necessitatibus probavimus, omnia
entia, et omnia non entia in se continuisse, et adhuc forte continere. Vel hoc ipsum in
prasentiversatur quæstione: an entia omnia adhuc in se contineat: an vero ea de se protulerit,
et iis sit exinanitus? Et si id sit, an sint hæc quæ cernimus, ea quæ in eo fuerunt? An alia, quæ
non cernimus, et quæ ratio dictavit, invisilia ante hæc visibilia extare. Magno enim hæc, ab
illis differre, et toto genere dictare, ut pote corruptibilia, et incorruptibilia, et consensus
veterum, et rationes philosophicæ comprobarunt. Itaque, cum constet, in rerum universitate,
rerum duo hæc summa genera esse, æternarum, et mortalium, quæsitum est a
philosophantibus, unde nam utraque fuerint. In qua quidem indagatione, in varias abierunt
sententias. Alii e nihilo factas esse asserverunt. Alii a casu, et fuisse, et esse. Alii non causa
alia. Alii a causa aliqua. Alii denique numquam factas esse; a se ipsis semper, et fuisse, et
esse. Hæc, capita, etsi antea quoque discussa sint repetamus tamen breviter. A nihilo non esse.
Nihilum enim, quia nihilum, est, neque hyparxin habet ullam neque vires ullas, neque
actiones, a quam, et per quas, de se quicquam producere queat. Et si quiret, iam nihilum,
aliquid esset. Quod contradictionem sibi implicat. Neque fuere a casu. Eadem hac ratione,
quod casus hyparxin non habet, neque vires ergo habet, neque agit quicquam. Neque sunt a
non causa alia. Causa enim omnis ad effectum suum refertur; non causa vero, effectum
nullum habet. Si igitur, non a nihilo, si non a casu, si non, a non causa res sunt, a causa aliqua
necesse est, eas esse. Nempe, vel a se ipsis, vel ab alio. Non sunt vero a se ipsis; produxissent
enim se ipsas, Productio, actio est. Actio a viribus, vires ab essentia. Fuissent ergo antequam
essentiam habuissent. Quæ impossibilitas manifesta est satis. Si a se non fuerunt, ergo fuere
ab alio. ldque vel a multis, vel ab uno, vel ab utrisque. Non a multis. Quia et hæc multa, res
aliquæ fuissent; et de eis quæri posset, an a se ipsis essent? An a non causa? An a casu? An a
nihilo. Et eædem redirent frustra quæstiones. Et si ab horum aliquo non essent, ab alio
quoppiam essent, eæque vel multo, vel uno, vel utroque. Atque ita quæstio abiret in infinitum.
Si res a multis non fuerunt, neque ab utroque esse potuerunt. Ergo necesse est, res omnes
fuisse ab uno. Illud enim verissimum est entium principium, sine quo entia, nec esse
potuerunt, nec esse possunt, et quod omnibus esse largitur. Id autem unum est, sine
cuius participatione, entia omnia ruerent in nihilum. Quia entibus cunctis optimum est
esse una. Et malorum maximum iisdem est, non esse una. Sed et alia ratione, ab uno omnis
est multitudo. Nam si ab alio, multitudo esse diceretur, necesse esset, id vel unum esse, vel
non unum, vel nihilum. Sed nihilum nullius causam esse posse, iam est aliquoties
ostensum. Si vero id sit, non unum, iam est multitudo. Atque ita multitudo, multitudinem