Ἀρχαὶς γὰρ τρισὶ ταῖσ δε, λάβοις δουλεύει ἅπαντα.
“Principiis enim tribus hisce, accipias, servire cuncta.”
Sed tribus hisce principiis, non solum nomen dat principii, verum etiam, omnia
producendi munus tribuit. Namque monadem illam, Patrem nominat sæpe, ut in his locis
(ne sine testimonio dicamus quicquam):
Ἑαυτὸν ὁ πατὴρ ἤρπασεν. Se ipsum Pater rapuit.
Πάντα ἐξετέλεσσε πατὴρ. Omnia perfecit Pater.
Secundum vero Principium, Potentiam Patris noncupat.
Οὐδ' ἓν ἑῇ δυνάμει κλήίσας ἴδιον πῦρ.
“Neque in sua potentia clausit proprium ignem.”
Vocat etiam robur: ἔξ ἀλκῆς πατρός.
Appellat quoque paternam mentem.
ἒργα νοήσας πατρικὸς νόος αὐτογένεθλος.
Opera intelligens paterna mens, per se genita. Cui efficientiam tribuit, quando ait:
Πᾶσιν ἐνέσπειρεν δεσμὸν πυριβριθῆ ἔρωτος.
Omnibus insevit vinculum igni grave amoris. Et alio:
Σύμβολα γὰρ πατρικὸς νόος ἔσπειρεν κατὰ κόσμον.
Symbola enim Paterna mens sevit per mundum. Tertium vero Principium mentem secundam
nominat.
Πάντα ἐξετέλεσε πατὴρ, καὶ νῷ παρέδωκε δευτέρῳ.
Omniam perfecit pater, et menti tradidit secundæ.
Secundam mentem vocat, quia illa autogenethlos per se genita est prima. Hæc secunda
mens, terminus est paterni profundi, hoc est totius Trinitatis. Ait enim:
Ἔστι γὰρ πέρας πατρικοῦ βυθὸῦ, καὶ πηγὴ τῶν νοερῶν.
Est enim terminus paterni profundi, et fons intellectualium.
Et si terminus, et finis sit profundi, non tamen ex eo, exiit.
Μήτε προῆλθεν, ὰλλ’ ἔμενεν ἐν τῷ πατρικῷ βυθῷ.
Neque egressa est, sed mansit in paterno profundo.
Dat vero, huic tertio principio quoque rerum, efficientiam. Et factorem vocat:
Καὶ ὁ ποιητὴς, ὃς αὐτουργῶν τεκτέναιται τὸν
κόσμον ὅς ἐκ νόουἔκτωρε πρῶτος.
Et factor, qui a se operans fabricat mundum.
Qui ex se mente exiliit primus.
Hæc est quæ ex prima mente exiliit. Et hanc eandem ait fuisse artificem mundi
empyrei. Canit namque:
Νοῦ γὰρ νοῦς ἐστὶν, ὁ κόσμου τεχνίτης πυρίου.
“Mentis enim mens est, ea quæ mundi artifex est ignei.”
Hæc enim ex prima mente cum exierit, iure mens mentis dicta est.
Sed et Hermetem audiamus, quam divine de tribus hic principiis loquatur. Hac
tamen differentia. Quod Zoroaster, Patrem numquam appelle mentem. Hermes vero et hunc
intellectum nominat.
Ὁ δὲ νοῦς πατήρ θεός. Mens vero pater Deus.
Iterum et in his aliis.
Πάντων γάρ κύριος, καὶ θεὸς, καὶ πηγὴ, καὶ ζωὴ, καὶ δύναμις, καὶ φῶς, καὶ νοῦς, καὶ πνεῦμα.
“Omnium enim Dominus, et pater, et Deus, et fons, et vita, et potentia, et lux, et mens, et
spiritus.”
In quibus videtur, tres omnes hypostases complexus, sicuti et in his.
Ἓν μόνον ἦν φῶς νοερὸν πρὸ φωτὸς νοεροῦ, καὶ ἦν ἀεί νοῦς φωτεινός, καὶ οὐδὲν ἕτερον ἦν ἡ
τούτου ἑνότης, ἢ πνεῦμα πάντα περιέχων, ἀεὶ ἐν ἑαυτῷ ὤν, ἀεὶ τῷ ἑαυτοῦ νοῒ καὶ φωτὶ, καὶ
πνεύματι πάντα περιέχει.