Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 110

producente. Omne enim quood vivt, in se, et ex se producit. Et producentia media, et
producentia postrema, a non producente, quo modo dicentur esse producta? Si a
producente, vel in se, vel extra se producente. Neque enim nullibi producet. Si in se
producente, vel in se ipsum producente, vel a se, aliud producente. Neque enim nihil producet.
Si se producente, ergo se principium, se primum, se unum, se simplex, se sibi sufficiens, se
perfectum, se bonum, se pulchrum, se verum, se existens, se potens, se operans, se vivens, se
producens, se in se producens, se se producens. Si vero in se, a se aliud producente, aut se
alterum, aut non se alterum producente. Si se alterum, eadem ergo omnia, quæ prius. Si non se
alterum aut idem sibi, aut non idem sibi. Si idem sibi, eadem quæ prius. Si non idem sibi, aut
par sibi, aut impar sibi. Si par sibi, eadem quæ prius. Si impar sibi, ergo non principium, non
primum, non unum, non simplex, non sibi sufficiens non perfectum, non bonum, non reliqua.
Ergo non in se producente: non alterum, nec non alterum, nec idem sibi, nec non idem sibi,
nec par sibi, nec impar sibi. Ergo nullo modo in se producente. Ergo extra se producente. Si
extra se, aut se, aut alterum. Sed quo modo se, extra se? Ergo alterum extra se. Si alterum,
ergo non principium, non primum, non unum, non simplex, non reliqua. Si alterum, aut in se
manens, aut in altero transiens. Si in alterum transiens, ergo non principium, non primum, non
unum, non reliquia. Si in se manens, aut consubstantiale sibi, aut alienum. Si alienum, ergo
non principium, non primam, non unum, non reliqua. Si consubstantiale, aut parem sibi, aut
imparem sibi. Si parem, ergo alterum principium, alterum primum, alterum unum, altera
reliqua. Si imparem, ergo non principium, non primum, non unum, non reliqua. Si non unum,
ergo aut duo, aut tria, aut aliquid de reliquis, aut omnia. Sed cur ab omnium principio, non
alterum, par sibi producatur? Si par sibi, cur non alterum principium, et omnia principiata?
Cum, et alia ab eo sint, et extra ipsum? Sed cur a primo, par sibi aliud primum, et omnia
secunda, et reliqua? Cum, et alia, et extra sint? Sed cur ab uno, non et unum par sibi, et
omnia? Cum et alia sint, et extra? Sed cur a simplici, non et aliud par sibi simplex, et
composita omnia? cum et alia sint, et extra? Sed cur a sibi sufficiente, non et aliud sibi
sufficiens, et sibi non sufficientia omnia? Cum et alia, et extra sint? Sed cur a perfectio, non et
aliud perfectum, et non perfecta omnia? Cum alia, et extra? Sed cur a bono, non et bonum
aliud, et non bona? Cum et alia, et extra? Sed cur a pulchro, non et pulchrum aliud, et non
pulchra, cum et alia, et extra? Sed cur a vero, non et verum aliud, et non vera? Cum et alia, et
extra? Sed cur ab existente non et existens aliud, et non existentia? Cum et alia, et extra? Sed
cur a potente, non et potens, et non potentia? cum et alia, et extra sed cur ab operante, non et
operans, et non operantia cum et alia, et extra? Sed cur a vivente, non et vivens aliud, et non
viventia? Cum et alia, et extra? Sed cur a producente, non et producens aliud? Et non
producentia? Cum alia, et extra? Ergo alterum principium, alterum primum, alterum unum,
alterum simplex, alterum sibi sufficiens, alterum perfectum, alterum, bonum, alterum
pulchrum, alterum verum, alterum existens, alterum potens, alterum operans, alterum vivens,
alterum producens. Sed secundum a primissimo. Hic primissimi patris, filius primogenitus,
omnis creaturæ, et unigenitus. Ideo cum ambo fere idem sint, et genitus sit intellectus,
proprium autem opus, intellectus sit, tum in se, tum in supera reflecti, seu converti, necessario
genitus, tum in se, tum in patrem, intelligentia, sive intellectione tua reflectitur, et in eius
summam convertitur bonitatem. Hac geniti in genitorem conversione, et mentali reflexione,
alius ex primo generatur intellectus. Qui cum, et ipse genitori producatur similis, ipseque sua
ex illo procedentia ferat secum omnia quæ in authore erant, ipse quoque necessario erit
principium, nimirum tertium. Atque ita, tria constituta sunt rerum omnium principia.
FINIS DECIMI LIBRI.
1...,100,101,102,103,104,105,106,107,108,109 111,112,113,114,115,116,117,118,119,120,...411
Powered by FlippingBook