FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER UNDECIMUS
DE ENTIUM ORDINIBUS.
Diu iam de uno, et modo de uno trino principio, varias agitamus quæstiones. Quibus ad id
pervenimus, ut et exactissimis rationibus, et sapientissimorum hominum testimoniis, et divinis
insuper oraculis, vere sciamus, entia antequam fierent, in Deo fuisse omnia, et ex ipso, et per
ipsum omnia esse facta. Et quæ facta sunt, in ipso vitam fuisse. Reliqua modo prosequamur,
ac dicamus. Hæc vero omnia, quæ in Deo fuisse, et ab eo, et ex eo fuisse producta asserimus,
necesse est, vel unum ens fuisse quod diceretur omnia, vel uno plura; vel omnia denique. Sed
cur unum tantum? Cur tantum plura? Cur non etiam omnia. Priora namque illa duo,
imbecillitatem potentiæ, et imperfectionem hyparxeos præ se ferunt. Quorum, neutrum dicere
est fas. Omnia ergo, uti iam probatum, in se præhabuit. Et omnia producere, habuit necesse.
Bonitas enim voluntatem fecit producendi, voluntas necessitatem. Vere enim, ut iam dictum
est, scripsit Hermes voluntatem Dei sequitur necessitas. Omnia ergo ex ipso, et per ipsum
facta sunt. Hæc vero omnia ex ipso, et extra ipsum producta, non iam cum ipso idem sunt.
Atque ideo non sunt ipsum unum. Neque ipsa illa omnia, per quæ primissimum illud, una
omnia est appellatum. Effectus enim, a causa quidem semper venit, non autem cum ea idem
remanet. Hæc ergo producta, non sunt prima omnia, sed omnia secunda. Illic quidem uniter
una cum uno, hic vero, et ab aliis, et inter se distincta. Nam si uniter una non sunt, necesse est,
ea esse distincta. Et si distincta sunt, sunt multitudo. Sed quædam ne multitudo, et mutila? An
tota, et integra multitudo? Si quædam tantum esset multitudo, pars esset multitudinis, et aliæ
superessent multitudinis partes, quæ extra omnia essent. Atque ita omnia, non omnia essent.
Et non omnia, essent omnia. Ergo dicendum. Ab uno, omnia esse producta; hoc est omnis
multitudo, extra quam, et ultra quam, multitudo alia nulla sit, nec esse possit: ne unitas
quidem ulla, præter primum unum. Multitudo autem hæc, quia non unum est, ab uno differt,
et cum uno, non est idem. Nam si unum quod multitudine priuus est, idem esset cum
multitudine, prius, et posterius idem esset, et præterea unum, esset multitudo, et esset unum;
et duo opposita essent idem, et causa idem esset cum causato, et causatum idem cum causa.
At fas non est, hæc omnia confundi. Ergo fas nullo modo est, ut unum, idem sit cum
multitudine, quæ illius proles est, et effectus. Effectum enim semper necesse esat,
causa remissiorem gigni. Vel enim idem ambo sunt, vel non idem. Si idem dicamus, modo
relata sequentur impossibilia. Non sunt ergo idem. At, causa, et prior est natura, et potentior,
ut pote quæ suis viribus id gignit, quod nec hyparxin, nec vires prius habebat. Hoc ergo
firmum esto. Causatum omne, causa sua semper esse remissius. Ergo multitudo ab uno
procreata, cum ipso uno, non est idem. Quid ergo, est ne ab eo penitus aliud? Si ita, erit ipsa
ab uno omnino distans, nec uni ullo modo unita, aut coniuncta. Et inter ipsam, et unum;
vacuum relinquetur intervallum. Oportet autem omnem entium progressionem esse
continuatam. Id autem sit per hyparxeon coniunctionem: quæ sit per inferioris participationem
a superiore. Et est utriusque communicatio, per utriusque facta Sympathiam. Oportet ergo
causam, cum causato, et idem esse, et alterum: ita ut eorum identitas non omnino sit integra et
sincera. Neque omnimoda sit in eis alteritas. Sed neque sint invicem temperatæ, ut
quantum sint idem, tantundem sint et alterum. Hoc autem modo similitudo et dissimilitudo
simul, inter ea intercedet. Simile enim est, quod identitatis partem suscipit. Dissimile vero,
quod partem suscipit alteritatis. Hoc est, particeps factum sit utriusque. Si ita sit in omnibus
causis, et causatis, omnis entium progressio, et a causis proditio, per similitudinem simul fiet
et dissimilitudinem. Sed per illam prius, per hanc posterius. Prior enim hyparxis est, quam
passio. Causa autem omnis de sua hyparxi, et essentia, causato aliquid largitur. Dissimilitudo
vero ei aliunde venit quia in alteritatem cadit, per quam sit dissimile. Omnis ergo a causis