Ideis ab eo dicta, interpretantur. Sed quia sunt symbolice dicta, in eis non immoremur. Clara
persequamur. Certe totum dogma a Chaldæis, et Zoroastre venit. Integrum enim de Ideis
locum Proclus affert, tertio suo in Parmenidem commentario. Quem itidem integrum
apponem, quo tota hæc res clarescat magis. Ait igitur:
Νοῦς πατρὸς ἐῤῥοίζησε νοήσας ἀκμάδι βουλῇ,
Παμμόρφους ἰδέας. πηγῆς δὲ μιᾶς ἀποπτᾶσαι
Ἐξέθορον. πατρόθεν γὰρ ἔην βουλή τε, τέλος τε.
Ἀλλ’ ἐιμερίσθησαν νοερῷ πυρὶ μοιρηθεῖσαι
Εἰς ἄλλας νοεράς. Κόσμῳ γὰρ ἄναξ πολυμόρφῳ
Προὔθηκεν νοερὸν τύπον ἄφθιτον, οὗ κατὰ κόσμον
Ἴχνος ἐπειγόμενος μορφῆ. καθ'ἃ κόσμος ἐφάνθη
Παντείαις ἰδέαις κεχαρισμένος. ὧν μία πηγὴ.
Ἐξ ἧς ῥοιζοῦνται μεμερισμέναι ἄλλαι:
Απλατοι, ῥηγνύμεναι κόσμου περὶ σώμασιν
Ἄἷ περὶ κόλπους σμερδαλέους, σμήνεσσιν ἐοικυῖαι
Φορέονται τραποῦσαι. περί δ’ ἀμφὶ ἄλλιδυς ἄλλῃ
Ἔννοιαι νοεραὶ πηγῆς πατρικῆς ἄπο
Πολὺ δραττόμεναι πυρὸς ἄνθος, ἀκοιμήτου χρόνου,
Ακμὴ ἀρχεγόνου ἰδέας, πρώτη πατρὸς ἔβλησε
Τάς δε αὐτοθηλὴς πηγὴ.
“Mens paterna produxit, intelligens summo consilio.
Omniformes ideas. Fonte vero ab uno evolantes.
Exilierunt. A patre enim erat, consiliumque finisque.
Sed sunt divisæ, intellectuali igni partitæ.
In alias intellectuales. Mundo namque, rex multiformi.
Præposuit intellectualem typum incorruptum. Cuius ad ornatum.
Vestigum induxit formæ. Per quæ mundus apparuit.
Omnifariam ideis gratiosus. Quarum unus fons.
Ex quo prodeunt divisæ aliæ.
Sine latitudine fluentes mundi per corpora.
Quæ circa sinus ingentes, examinibus similes.
Feruntur mutatæ, circaque, aliunde alia.
Conceptus intellectuales, fonte a paterno.
Multum, decerpentes ignis florem, in somnis temporis.
Summitas Principigeniæ Ideæ prima a patre scaturiit.
Huius per se florens fons.”
Quorum oraculorum idem Proclus sententiam satis explicat in hunc sensum, ne
semper Græca inculcem. Inquiens.
Per hæc declararunt Dii, et ubi sit idearum hypostasis, et quis sit Deus, qui fontem
ipsarum, unum illum contineat, et quo modo ex hoc fonte, prodit multitudo, et quo modo
mundus factus est, secundum ipsas. Et quod omnium sint motrices mundanorum Systematum.
Et quod omnes sint intellectuales per essentiam. Et quod per proprietates sunt omnifariam.
Sed quispiam multa quoque alia, hæc divina noemata interpretando, profunda inveniet. Sed in
præsentia, id tantum satis esto, quod etiam Dii, Platonis contemplationibus sint testes.
Quandoquidem intellectuales has causas, ideas vocarunt. Et ipsas typum mundo dedisse
dicant, et eas conceptus patris esse affirment. Manent enim in intellectionibus patris, et quod
prodeunt ad mundi opificium. ῥοίζησις enim est proditio ipsarum. Et quod sint
omniformes. Ut pote quæ omnium partibilium continent causas. Et quod a fontanis ideis, aliæ
prodierunt, quæ per partes sortitæ sunt mundi opificium, et dicuntur, examinibus (apum
scilicet) similes, quia sint secundorum genitrices. His ergo tot testimoniis, Platonis,