penitus, vel ita se se intra sinum eius abdiderunt, ut credantur in nihilum esse redactæ. Itaque
postquam esse desierunt, non entia sunt facta. Dum vero entia apparebant, entia non entia vere
erant. Omne enim id, quod non vere est ens, vere non est. Dumque est, ens esse videtur. Et
quia vere non est, ens dici vere non potest. Est ergo ens non ens. Medium itaque inter vere
entia, et vere non entia, hoc est nihila. Illa vero vere entia, et sunt, et dici debent, de quibus
numquam falsum fuerit dicere, ea entia esse, et de quibus semper verum fuerit dicere, entia
esse. Quod caducis minime contingit. De quibus antequam oriantur falsum erit dicere, esse
entia. Et postquam interierint, falsum erit dicere esse entia. Igitur caducæ res, nec veræ
essentiæ, nec veræ substantiæ, nec vera entia sunt. Sed a veris deciduæ, et inter veras,
et nihilum interpositæ.
Neque videntur in caducis his, triplices esse substantiæ, quas Peripatus intulit, vel esse
equivoce, et alia atque alia ratione esse. Nam ea quæ compositum dicitur, corpus est. Forma
vero corpus non est. Materia quoque vel non corpus est, vel inter corpus, et non corpus media,
et si non corpus sit, non eiusdem est, cum forma rationis, nec diffinitionis. Nam illa subest
huic, hæc illi supersedet. Quod si media inter corpus, et non corpus materia sit, non eiusdem
iterum erit cum forma rationis. Quia hæc non corpus est simpliciter. Quomodo ergo tria hæc,
materia, forma, compositum, sub eodem univoco substantiæ genere vere ponentur? Et si poni
nequeant, iam æquivoce erunt substantiæ. Alia corpus, non corpus alia, tertia inter corpus, et
non corpus media. Et substantia, contra leges positas, magis recipiet, et minus. Magis enim
substantia est corpus, quia substat accidentibus. Minus substantia est media inter corpus, et
non corpus, ipsa materia, quæ formæ tantum substat. Minima substantia erit forma, quia, et
non corpus est, et substat nemini. Igitur, et substandi ratione, hæc tria nihil inter se habent
commune. Si nihil commune habent, neque genus est eis commune. Non ergo sub eodem
substantiæ genere locabuntur. Non sunt ergo hæc tria omnia, substantiæ. Sed materia tantum
erit substantia, quæ revera substantia, et quæ æterna est. Forma vero, quæ ei supervenit, et ab
ea discedit, cur fuerit substantia, si accidentis diffinitione comprehenditur? Accidens enim
dicitur id esse, quod accedit, et recedit, sine subiecti corruptione. Talis autem est
forma. Accedit enim et recedit, a subiecta materia sine materiæ corruptione ulla, quam
æternam esse autumant. Quod si forma accidens est, neque ipsa substantia esse potest, neque
compositum poterit efficere, ut sit substantia. Quo modo enim substantia fiat, ex substantia,
et accidente? Itaque de tribus positis substantiis, duæ accidentia sunt, tertia est reliqua, quæ
vere, vel nihil, vel prope nihil est. Non ens enim a præceptore ipso appellantur. Atque ita
ex eius doctrina, substantia universa, aut accidens est, aut nihil. Falsissima est ergo hæc de
triplici substantia Aristotelis doctrina. Verior ergo vestiganda, et veræ substantia
consideranda, et cognoscendæ. Quæ nam autem hæ fuerint? Eæ forte, quæ materia careant?
Hæ sane. At ubi nam hæ sunt? In loco ubi nulla sit materia nimirum. In mundo immateriali. In
mundo, omni materia carente, et omni subsistentia, et substantia carente. Ubi, quidquid est in
nullo alio est subiecto, in seipsis sunt, et existunt omnia. Nam si in hoc mundo, quia materia
substat formæ, et compositum substat accidentibus, causa est, ut nullæ earum veræ essentiæ,
veraque entia sint: necesse a contraria ratione, ubi vera entia, et veras esse essentias, ubi nulla
sit substantia, nulla subsistentia, nulla sit forma, insidens materiæ, nulla accidentia composito
inequitantia. Tantum ergo abest, ut substantia Aristotelica verum, et primum sit ens, ut revera,
ubi vera entia sunt, ibi nulla sit substantia, quæ vel formis substet, vel accidentibus
subsit. Vera autem entia, quid nam sunt? Ea omnia, quæ in subiecto non sunt, vera entia sunt.
Et ea, quæ id ipsum, quod sunt, sui sunt, et non alterius. Et quæ in se consistunt. Et quæ
simpliciter sint essentiæ. Essentiæ autem veræ sunt, eæ omnes, quæ vera entia sunt. Ita
ut verum ens, vera essentia sit, et vera essentia sit, ens verum. At ens, et essentia vera, unde
nam sunt, et ubi? Ibi quidem ea diximus esse, ubi nulla est materia. Ab ubi nulla est materia?
Ubi omnia sunt formæ simplices, nullo egentes subiecto, in se consistentes, in se stantes, et in
se substantes, et in se constantes. In mundo nempe intelligibili: in eo mundo, in quo