essentia actio talis est, ut ea quæ ex essentia prodit, ab ea pendeat. Atque hinc est, quod omnis
causa, similem sibi producit effectum. Interiores ergo illæ causæ Ideæ sunt rerum, quæ
similes ad extra ab essentia proferuntur. Itaque cum entia omnia, varietate inter se distincta,
intellectus conditor, intra se habeat, et per eam actionem quæ essentiæ est, proferat
actionem secundam, quæ est ex essentia, quæ per hanc fiunt, et ab illis fiunt, et ab eis pendent.
Varietas ergo in mundo rerum, a varietate est unitatum, quæ intra intellectum
conditorem sunt, et Ideæ sunt, earum quæ ad extra producuntur aliæ, de quibus paulo
postdicetur. Unitas autem mundi, ab illa uni primissima est unitate, archegono Idea.
Tertia id methodo confirmemus.
Homo fit ex homine. Idque secundum naturum fatentur omnes. A casu enim
fiunt, inquit ipsius casus Inductor, quæ raro fiunt. Quæ vero, aut plurimum, aut semper, fiunt
a natura. Si ergo, non a casu homo gignitur, quo modo gigni est dicendus? E semine, inquies:
sicuti e semine suo reliqua omnia. Esto. Sed hoc semen ex homine est. Et hic homo ex
semine. Atque ita abibimus in infinitum. Quam rem, cum in omnibus, idearum ostis negarit, in
hoc forte concedet libens, ne Ideæ inducantur. At qui vere est philosophus, non ad passiones
animi, opiniones mutat. Et si utet, res tamen ipsæ non mutantur, et ipse non verus est
philosophus. Quo modo ergo sistetur illa in infinitum seminis, et hominis abitio? Si
interrogationem meam declararo. Non quærebam hic, et ille homo, quo modo gigneretur. Sed
quo modo, homo? Respondeam mihi. Ex semine, non ex hoc semine. Homo enim, et semen
semper sunt. Hic vero homo, et hoc semen, non sunt semper. Homo ergo ex semine. Esto. In
semine hominis, hominis ratio inest seminaliter, ut iam est dictum, et actu seminali. Sed hic
actus imperfectus est. Quia ratio illa actu quidem est ratio hominis, nondum tamen homo
est. At ante omne imperfectum, perfectum aliquid existit, quod, illud ad perfectionem ducit.
Quid nam est hoc perfectum? Non est matris uterus, qui infantem formet. Non enim infans,
similis sit utero. Sed natura, quæ incorporea est, et principium horum motuum proximum. Si
ergo Natura rationes, quæ in semine sunt actu seminali, in actum hominis, deducit; profecto
ipsa in se, actu perfectiore incorporeo habet hominis rationes. Quod si hominum natura,
rationes hominum, actu in se habet: non ne, et natura Leonum, rationes Leonum in se habebit?
Et sic animalium reliquorum natura, eorum habebit rationes. Et singularum eorum
partium, capitis, oculorum, dentium. Alioquin, si dens decidat, unde dens alius regeneratur,
quam ex dentis illius ratione? Caro vero, quo modo et ipsa sit, et os, et unguis, nisi cuiusque
intus insit ratio? Variæ sunt ergo in natura rationes, quæ varia in animali membra efformant.
Eadem enim, et in una ratio, secundum idem, non potest tantam efficere varietatem. Ergo in
animalibus, natura cuiusque rationes, actu habet. Cur ergo non idem dicendum, etiam in
plantis esse? Sane, et earum generatio, et partium ordo, et vita secundum ordinatas gigni
causas, persuadet. Ergo, et naturæ earum, ordinatas in se habent, et totarum, et partium
rationes. Eodem modo, et lapides, et metalla, et reliqua naturæ opera, secundum ordinatas
eorum fiunt rationes, quæ in singulis earum naturis insunt. Quod si hoc in quibusque terræ
germinibus est, cur non idem fuerit ex proportione, in tota terræ natura? Cum et animalia
producat, et pantas sponte innumeras, tum novas, tum renovatas, sine ulla hominis cura
generet. Qui enim id fieri posset, nisi in se, et rationes, et vires horum genitrices haberet?
Quod si a Luna, et a reliquo cœlo, universus regitur, hic generationis inferior orbis, non ne, et
ibi erunt rationes, et vires, horum effectrices: alioquin, vel nullæ ibi vires sunt: vel si sunt, non
sunt frustra. Quod si in cœlo, horum rationes sunt, cur non, et in mundo fuerint universo, non
horum, aut illorum rationes, sed omnium? Sicuti universalis mundi natura, est omnium
materialium mater. Si in mundi natura, rerum omnium sunt rationes, cur non eadem fuerint,
sed modo præstantiore, in mundi anima? quæ naturæ illius est mater? Si et in anima sunt, cur
non, et in eius patre intellectu participato? Si in participato, cur non, et in patre huius
imparticipato? Si et in hoc, cur non, et in eius vita? Et in eius essentia, et in essentiali uno? et
in unitate cuiusque, et in unitate illa prima, mundi Idea? Atque ita ad easdem, hac quoque