anima proxime, esse suum habet. Anima in mentem redigitur. In mente necesse est, exemplar
tale extare, et totius, et partium. Exemplar hoc, mundus est intelligibilis. Qui omnipotentia
pollens, cum ei adsit id quod ab eo suscipit, impediente nullo, necesse est, ut hoc exornet, ipse
vero exornetur. Postquam vero exornatum est, speciem iam, et formam ab illo discretam
habet, in materia nimirum, alibi Solem, Lunam alibi. Hic hominem, illic equum. Species
scilicet singulas, et quantitates, et numeros, et qualitates, et generationes, et perfectiones, et
actiones, et passiones, et motus, et status, naturales nempe, et naturæ, tum particulari, tum
universali consentanea. Quæcumque vero duabus his naturis consentanea non sunt, et
ordinata, ea sunt extra hunc ordinem. Neque ibi eorum sunt Ideæ. Particulares nimirum, vel
individuæ substantiæ, nisi quatenus universalis atque æternæ earum speciei sunt participes.
Quæ vero speciem quampiam consequuntur, ut artes, et imitationes hominum, hominis ratione
ibi Ideam habent, per se non habent. Sunt enim accidentaria, sicuti plurima alia, quæ vel ex
materia, vel ex loci differentia confiunt. Accidentium vero species naturales, quia pertpetuæ
sunt ibi sunt Ideæ. Quæ vero ab homine plerumque fiunt, non nisi hominis ratione. Hoc est
in Idea hominis suas habent Ideas. Hæc de penultima quæstione. De postrema vero
quid dicendum? Quid est celebris illa Idearum participatio? Per quam illæ quidem dicuntur
participatæ, alia vero iis participate? Et per hanc participationem, hæc illis fieri similia? Hæc
imagines esse, illa esse exemplaria. Quid inquam hoc est, et quomodo sit? Elampsis quædam,
et collustratio, hæc participatio est. Per quam hæc ab illis collustrata, et fiunt, et cognoscuntur.
Fiunt quidem ab illis essentiis. Cognobiles vero ab illa entis claritudine fiunt, de qua mox est
disputandum. Sed exemplis tota res manifestior evadet. Si hoc prius distinxerimus. Alia esse
participantia, alia participata, alia denique imparticipata. Participantia ea sunt, quæ
participant, et partem ab alio habent. Participata vero, quæ participantur, et partem sui
præbent iis, quæ participant. Imparticipata autem, quæ partem sui, neque dant, neque
accipiunt. Si igitur quæramus, unde sit natura; unde sit cognitio? Dicemus utramque a suis
causis venisse, et in suis etiam causis esse, proximis nimirum, et altioribus gradatim, usque ad
primam; easque semper a suis gradatim effectibus participari, effectus vero suas causas
participare, hoc est, a suis causis partem habere. Naturam itaque a corporibus a se factis esse
participatam: corpora vero eam participare, quia ab ea motum, et statum, imo potius vitam
habent. Natura enim nihil est aliud, quam una totius mundi vita. Ab anima pendens, ut a sua
causa. Cuius facta est particeps actu vivendi, et mundi corpus movendi, et in statu tenendi.
Anima aut a mente, ut a sua causa id habet, quod naturæ tribuit. Mens autem hoc ipsum quod
animæ largitur, ut transfundat in naturam, habet a vita; cuius Mens effectus est. Vita vero id
ipsam ab essentia, ut a sua causa, id ipsum recipit. Essentia tandem, a naturæ Idea, atque
prima eius unitate. Quæ veluti, et flos, et fons est ipsius naturæ. Hæc ergo unitas proprias suas
vires, per essentiam naturæ, primam, per vitam eius primam, per mentem itidem eius primam;
perque animam eiusdem primam, in naturam transfundit, quæ in corpore est mundano, et in eo
habitat. Vires inquam corpus totum, sustinendi, vivificandi, in se uniendi, unum faciendi,
viribusque suis in partes, et totum simul diffusis, sympathiam, et harmoniam efficiendi: et
partes eius vires singulas, et particulares naturas diffundendi, quæ tamquam universalis
uniusque naturæ ministræ, corpora particularia, moveant, alterent, generent, augeant,
corrumpant, et in imperium Reginæ suæ omnia referant, et in unam concordiam conferant,
ita ut ex tot mundi partibus, una confletur, et sympathia, et harmonia, sicuti, et ipsa una est,
ab unitate sua prima per eos gradus quos diximus derivata. Quæ unitas a primissimo
uno fluxit. Idem de cognitione asserimus. Quæ et ipsa, ab unitate sua propria, per eosdem
gradus fluit, usque ad cognitiones infimas, usque ad occultos rerum sensus, quibus ea quæ,
singulis sibi, et prosunt, et obsunt persentiunt, et percipiunt. Quæ cognitio, sicuti
Aristoteles de esse, et vita dixit, aliis clarius, aliis obscurius esse, a primis illis, quæ extra
cœlum vivunt, et aliorum causæ sunt, esse datas; ita a suis causis gradatim usque ad primum
eius fontem est varie contributa. Neque enim sensus animalium cognitionis, est principium,