relictum, nulla locum habeat intercapedo. Gradus autem vocamus scalarum similitudine,
quia viciniore ad primum Principium, et distantiore loco sunt ordinati. Atque ideo
primum etiam rerum ordinem nuncupamus. Ordo enim omnis, ut ab initio diximus, priore
constat, et posteriore, tum numero, tum loco. Propterea recte a Pythagora dictum, res esse
sicut numeros, quoniam ab unitate viciniore, et longinquiore specie sunt compositi. Atque
hæc ni fallimur, occulta hactenus, causa fuit, cur numeri totius plenitudo decenario
comprehenditur. Ab uno scilicet descensus est per medios omnes usque ad corpus, omnium
infimum. Et cur etiam, ab uno simplicissimo impartibili, in multitudinem semper
maiorem, usque ad decadem laberetur, et labendo cresceret. Cresceret autem uno addito;
quoniam unum, omnibus sui imaginem, aliud atque aliud unum impartitur, usque quo id quod
recipit, ipsius sit capax, usque scilicet ad postremum. Ad quod cum est perventum iterum a
summo uno, replicet oportet is, qui ulterius velit numorando progredi. Atque hic descensus,
rerum methodus est compositiva per additionem sancta, unius. Ascensus vero methodus alia
est principalis, quam resolutivam in sua primogenia vocant, per eiusdem unius facta
subtractionem. Ipso uno a multitudine se subtrahente, et in se redeunte. Sed et mirabile aliud
in hoc numero, animadversum est antiquitus, quod videlicet denarius, quaternario adimpletur.
Simul sibi partibus connumeratis. Inter quas primo est totius universitatis pater, Unum. Cui
proxima ab eo veniens, est dualitas, secundam divinitatis personam representans, quæ in
patrem versa, tertiam personam per spiritum sibi a patre spiratum, et a se in patrem respiratum
producit, ternario representatam, quæ ex uno et duitate simul iunctis procedit. Et quoniam hi
tres unum sunt in sua unione, et suo profundo, quaternarium comprehendunt, unum,
essentiam, vitam, intellectum. Atque hoc forte voluit Pythagoras, quando tetractym
nominabat, et per eam, sacrosancto ac summo omnium iurabat iuramento. Et certe hoc voluit
Apostolus, quando dixit:
“Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, de
filio intelligens, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ. Quoniam in ipso
condita sunt universa, in cœlis, et in terra, visibilia et invisibilia.”
Prius quidem invisibilia quæ diximus, unitates, essentiæ, vitæ, Mentes, quæ ominibus
iis comprehenduntur, quæ subnectit.
“Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates.”
Et post has, quæ his, participia fiunt extra profundum, in cœlis, et in terra, visibilia iam
facta, sive essentiis, sive viribus, sive actionibus, animæ, naturæ, qualitates, formæ, corpora.
Hæc enim omnia illorum participia sunt, a principio facta, et inde venere, et inde pendent.
Atque ideo verissime ab eodem dictum Apostolo.
Invisibilia ipsius, a creatura mundi per ea quæ facta sunt, intellecta
conspiciuntur. Conspiciuntur quidem illa clarissime, quando intellectus in anima iam a
sordibus corporeis purgata, ad illa, quæ corporeis oculis sunt invisibilia, erigitur. Cætero quin,
intellectibus materiæ immersis, Epicureis, Aristipæis, Peripateticis, Stoicis et id genus aliis
brutis gregibus, tametsi philosophis, stultis semper quæstionibus, quæ lites tantum generant
impliciti, sunt invisibilia. Esse autem inter hæc invisibilia, et hæc alia quæ facta sunt visibilia,
communionem, et hæc ab illis continua cathena pendere, et ratio philosophica persuadet,
natura non saltante, nec vacuum relinquente; et authoritas Apostoli confirmat, dum quæ
fide ipse intellexit, scribit in hæc verba:
“Fide intelligimus, aptata esse secula verbo Dei, ut ex invisibilibus, visibilia fierent.”
Verbo Dei, ac filio, unitate illa omnia comprehendente, aptata sunt, et ordine disposita secula,
et quæcunque in seculis, hoc est, tum in sempiternitatis ævo, invisibilia, tum in tempore
visibilia. Ut scilicet ab illis fierent hæc, et ab eis per participationem, et continuatam
communionem, et Sympathiam, hæc penderent, et inde foverentur; et vivificarentur, et in
sua quæque specie generarent, et germinarent. Et omnia essent, quasi Iacobi scala, a cœlis ad
terram protensa, novem gradibus disposita, per quos, Angeli, et nuncii Dei, descendendo,