 
          faciemus dogmatibus Græcorum sapientiorum aliquot, philosophorum Græci reliquo
        
        
          maiorum. Zoroastri enim, et Chaldæorum oracula, quæ videntur (Damascius refert)
        
        
          sacrificanti cuidam fuisse a Diis revelata, a Iuliano quodam Chaldæo in Grecum sermonem
        
        
          versa, Iamblichus maximopere est admiratus, et multo librorum numero, (idem Damascius
        
        
          citat XXVII) explanavit, et eorum Theologiam perfectissimam, ut a Diis tradita ambo cum
        
        
          Proclo simul celebrarunt: θεοπαράδοτον, et θεόδοτον, a Deo tributam, et a Deo datam
        
        
          nominantes. Cuius nos, plusquam CCC oracula, per varios authores sparsa, collegimus, et
        
        
          illustravimus. Fuit autem Zoroaster Abramo contemporaneus. Uterque Chaldæus. In Ægypto
        
        
          vero Osiris dicitur, Chami filius fuisse. Cuius a consiliis fuit primus Hermes. Huius nepos,
        
        
          Hermes alius cognomento Trismegistus, Mose paulo senior fuit. Is multa librorum millia de
        
        
          omnibus scripsit disciplinis. Hi vero qui supersunt pauculi, divinitus videntur scripti. Namque
        
        
          eum, et Cyrillus, et Augustinus, affirmare non dubitarunt, divino spiritu afflatum, multa
        
        
          dictasse. Notum est autem Orpheum, (ut a Græcos veniamus) in Ægyptum sapientiæ causa
        
        
          esse profectum. Unde et ipse hausit tres rerum esse conditores. Quos suis ipse nominibus
        
        
          appellavit, Phaneta, Uranum, Cronum. Testatur quoque Proclus, Pythagoreorum plerosque, et
        
        
          præcipue Philolaum, tres itidem Opifices constituisse. Plato, tres reges nominavit. Eius vero
        
        
          auditor, Ægyptiæ simul, et Platonicæ sapientiæ, quasi expositor, clarius multo est locutus.
        
        
          Scribit enim:
        
        
          “Ea propter nos asserimus, quod Deus creavit intellectum primum, et constituit procreatorem
        
        
          rerum aliarum. Creavit autem eum, medio verbo quodammodo. Neque enim inter Deum, et
        
        
          intellectum, aliud medium intercedit nisi verbum. Quod certe etiam fuit coagens intellectus.”
        
        
          Alio quoque loco de secundo intellectu:
        
        
          “Si quidem omnes essentiæ formatæ, creatæ que ab intellectu divino, sunt posteriores illo, ab
        
        
          illiisque omnibus, is est abstractus. Produxitque mentem sui primariam, imposuitque illi
        
        
          quaslibet entiitates, sub ratione qua ipsæ considerantur.”
        
        
          Rursus habet idem:
        
        
          “Coniungitur porro anima, intellectui agenti, quoniam existit ab ipo. Sicut ipse intellectus
        
        
          agens, a verbo divino. Cui iunctus continue, perseverat quoque continue. Si quidem tale
        
        
          verbum, non format immediate, nisi intellectum. Neque intellectus formatur, nisi a verbo.”
        
        
          Intellectus vero agens est proximus verbo divino. Quoniam non potest cogitari quicquam,
        
        
          prius intellectu agente, propinquius ipsi verbo. Appellat autem agentem hunc intellectum non
        
        
          quo sensu Peripatetici capiunt, sed ut exprimat illud Hermetis διμιουργὸν (melius versor,
        
        
          opificem vertisset). Alibi vero nominat, Consubstantiam eius, quod erat apud Hermetem,
        
        
          consubstantialis, ὁμοούσιος. Hoc ipsum magis etiam confirmans, ait:
        
        
          “Ideo quoque intellectus agens dicitur, verbum creatum authoris primarii.
        
        
          Quoniam speculando ipse author semetipsum, exformat tale verbum.”
        
        
          Iterum:
        
        
          “Quod si quispiam quærat, qui nam author existit intellectus primi agentisque?
        
        
          Respondebimus, Deum authorem verum fuisse, qui creavit eum, ante omnia alia. Cuique
        
        
          insevit omnia. Intellectus quoque agens cum sit proximus ipsi Deo dicetur, verbum ipsius
        
        
          expressum. Verbum expressum, appellatur causa causarum. Atque hæc fuit opinio sapientum
        
        
          Babyloniæ. Quoniam ab eo producuntur entia. Ipse etiam intellectus ab eo secundus. Id autem
        
        
          propter unionem verbi huius cum authore primo, a quo ipsum, et omnia alia, vere existentia
        
        
          procreantur.”
        
        
          Babylonios autem appellat Chaldæos, a quibus Ægyptios hæc sapientia promanavit.
        
        
          Inter quos tamen hoc interest, quod Chadæi, Patrem Deum, numquam appellarunt intellectum.
        
        
          Quod etiam hic author sedulo observat, quamvis id Hermes non semel fecerit. Sicuti neque
        
        
          verbi, neque filii nominibus sunt usi; quantum, tamen in oraculis, quæ collegimus apparet. In
        
        
          eo concordarunt, ut omnes tres hasce hypostases, conditores rerum, et mundi opifices, esse
        
        
          docerent. Sicuti, postea, et Orpheus et Philolaus, et Plato, et hic eius auditor; et quamvis