FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER DECIMUS
DE SECUNDO, AC TERTIO PRINCIPIO.
Si præter hæc, tot ac tam sancta vetustissimorum, ac sapientissimorum hominum testimonia;
et ea quæ verbum ipsum nos docuit, et Ecclesia sacrosancta side confirmavit, rationes
etiam aliquæ philosophicæ, atque exactæ persuadere possint, et veritati fidei opitulari, cur
non erunt amplexandæ? Ut Hebræis, et Maumetistis, et Trinitariis tum veteribus tum
recentibus, et mens convinci, et os occludi queat. Nam et philosophis sine forti addita
ratione, de tam magna re, quicquam persuaderi potest. Et impius Arabs Aven Rois in Mosis
narratione, rationes requisivit. Et reliqui de Peripato, et hunc, et Principem secuti, fidem
hanc de trinitate, irrisione tanta prosequuntur, ut iam nomen philosophi, impietatis
infame evaserit, ita ut si quis id profiteatur, aut eo nominetur, vulgo hoc additamento. Hic
in Deum non credit, videatur, et simul etiam abhorreatur. Hoc autem nobis evenit, ob nimium
in Aristotelem amorem, cuius impia, et confusa, et balba de Deo doctrina, omnia et publica et
privata gymnasia, et omnia monachorum cœnobia implevit, et in eis non solum magnis tudiis,
et legitur, et auditur, sed etiam, proh nefas, celebratur, et in admiratione ingenti habita, magnis
laudibus fere decantatur. Ea ut simul cum Epicureis, et Aristippæis, et Stoicis cunctis sileat
iam, et et eversa iaceat: eiusdem Trinitatis, et Numine, et lumine pie imprecato, rationes
certissimas, in hunc modum, ex demonstratis, novis methodis, et longe quam sint ullæ
Aristotelicæ, exactioribus, prosequamur.
Unum ergo illud primissimum, a quo entia omnia esse demontravimus, ante quam ea
produceret: vel entium nullum in se habuit, vel habuit aliquod. Atque hoc vel unum, vel
aliquot, vel omnia; si dicatur, nullum in se habuisse, interrogabimus. Nullum habens, quo
modo omnia produxit? Est enim verissimum veritatis illud eloquium, etiam in natura, nemo
dat, quod non habet. Non potest ergo dici: unum primissimum, procreatorum a se, nihil in se
præhabuisse. Præhabuit ergo. Sed vel unum, vel aliqua, vel omnia. Sed cur unum tantum?
Sed cur aliqua? Sed cur non omnia? Priora illa duo, imbecillitatem virium,
imperfectionem hyparxeos præ se ferunt. Utrumque dicere, nefas. Omnia ergo in se præ
habuit. Et quia erat bonum, ea de se proferre, habuit necesse. Hæc necessitas voluntatem fecit
producendi. Et voluntas necessitatem. Voluntatem enim Dei, necessitas sequitur, inquit
Hermes. Produxit ergo. Sed vel unum, vel aliqua, vel omnia ea quæ præhabuit? Bonitate
quidem plenissima, non aliqua, sed omnia. Unitate vero produxit unum. Unum scilicet sibi
simile; et natura proximum. Omne enim producens, sibi simile primo producit. Unum ergo
sibi simile, ac proximum primo produxit. Quod et unum esset, et esset omnia. Unum scilicet
omnia. Unum omnia quidem, sed unum omnia productum, ideoque secundum.
Productio autem ea vel intra, vel ad extra fuit? Utrumque. Productio enim actio est: actio vero
duplex, vel intra hyparxin, et essentiam, vel extra hyparxin, extra essentiam. Si intra fuit, a
productore nullo modo discessit. Idem cum eo re mansit. Ad extra vero si fuit ecstasis fuit,
et exitus a producente. Productione ergo hac primissima. Et in uno mansit, quo est
produductum, et unum remansit. Et ex uno prodiit; et non unum evasit. Unum ergo, et non
unum fuit. Si non unum, multa. Si multa, vel aliquot, vel omnia. Si aliquot, impotens, et
productor fuit, qui non omnia producere potuerit, et productum, qui omnia suscipere non
potuerit. At nulla ibi impotentia, quia nulla imperfectio. Non ergo aliqua, sed omnia. Unum
primum produxit, et unum secundum suscepit. Et quia hoc ab illo exiit, et cum illo non est
prorsus idem, alteritate ab eo distinguitur, uti filius a patre. Neque enim pater se ipsum
produxit, neque producens, et productum, idem omnino esse potuit. Alteritas ergo inter eas
intercesserit, per quam Pater alius fit, alius fit filius, Alteritas vero hæc, in quo nam consistit?
In eo, quod ille genitor fit, hic vero genitus.