Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 117

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER DUODECIMUS
DE DIVINIS UNITATIBUS SIVE IDEIS.
Si Aristoteles, se se adversus veteres philosophos omnes gessit tam valenter, quam adversus
Parmenideum unum, et Platonicas Ideas, iam non solum tertia eius librorum pars, ut
aiebat Epicurus aliena est, sed mera est garrulitas, et fatuitas. Nos certe puerilitatem hanc
suam, adversus Ideas, quas omnium antiquorum dogmatum maxime, et maxima iniuria
exagitavit; tertio tomo nostrarum Peripateticarum Discussionum, satis, superque, et
ostendimus, et e philosophia explosimus. Itaque criminationes illas omnes in presentia iacere
iubemus. Rem ipsam totam discutiamus, utrum re vera sint Ideæ: quas superioribus libris
unitates appellavimus. An vero, merum sint somnium, veri studio, philosophice, sedatem,
perquiramus Et ut quæcumque ad eas pertinere possint, uno, eodemque labore, expedire sit
operæ præcium, integrum hunc librum eis dicemus.
Itaque de Ideis plura quærimus.
Nomen hoc, quod universus Peripatus, tamquam monstrum horrendum ingens, horret,
quid sibi velit.
Ad Ideæ sint re vera: vel sunt nihil.
Quid, et quales sint, et ubi.
Idearum quot sint genera.
Quarum rerum sint Ideæ.
Cur Ideæ dicantur exemplaria.
Quo modo Idearum fiat participatio.
Hæc singula examinando prosequamur. Et primo quo ad nomina, quæ apud
Platonem tria sunt, apud vero Zoroastrem item tria. Idea, nomen est utrique commune εἴδη.
Et παράδειγμα sunt propria Platonis τύπος, et ἰὺγξ sunt propria Zoroastri, Ιδεα, et εἶδος,
formam seu figuram dicunt, a suis verbis ἴδω, video, εἶδω scio. Quod veluti figura, et
cernantur, et sciantur. Paradigma vero, et exemplar, et exemplum, et Typus idem sunt, ad quæ
respectans opifex, imagines illis similes efficiat. Iynx, vero reconditum quoddam nomen
est, quasi in deliciis, et illecebris habitum. Hæc breviter de nominibus satis levia. Rem
ipsam ponderis gravissimi, sumamus in manus. Ideæ istæ unitates, et exemplaria, sunt
ne aliquid, vel sunt nihil? Secunda ergo est agitanda quæstio, utrum sint? Certe Aristoteles vel
ipse falsus est, vel alios fallere studuit, cum inquit, Socratem, dum diffinitiones venatur, in
universalis speciei notionem venisse, atque ita speciem, et formam quandam in sua mente
collegisse, et constituisse. Quam postea Plato altius evexit, et in abstractum sustulit, ideamque
vocavit, eamque primus coluit, et in philosophiam induxit. Utrumque falsum. Namque
Socrates, iuvenis adhuc valde (quod est in Parmenide Platonis) cum Parmenide iam satis sene,
et Zenone est Athenis congressus. Ante quem congressum non memoratur Socrates, cum
quoquam alio de philosophicis rebus collocutus. In eo ergo primo colloquio, Socrates, ante
quam ullas venaretur deffinitiones, Idearum contemplationem ipse cum divinis illis viris
primus intulit. Quod tamen dogma, ipsi iam familiare habebant. A Pithagora enim in omnes
fluxerat Pythagoreos eius auditores, et in horum auditores Pythagoricos omnes. Quod sane
videre est, tum libello Timæi Locri,
De anima mundi, et natura
, tum apud Iamblichum, in
quibusdam illorum fragmentis. Ille, quidem ita habet:
Τὰ δὲ ξύμπαντα, ιδέαν. ὕλαν, αὶθητὸν, οἶον ἔκγωνον, τουτέων.
“Omnia vero Ideam, materiam, sensibile, quasi progeniem horum.”
Non ergo Plato primus Idearum inductor fuit. Sed ante eum, Parmenides eiusque
Eleatica schola, Pythagorei, atque Pythagoras. Qui fortasse ab Aglaophemo, ut Orphicum hoc
dogma habuit. Multis enim in locis, Proclus, et Damascius, Orphei quædam carmina, ut de
1...,107,108,109,110,111,112,113,114,115,116 118,119,120,121,122,123,124,125,126,127,...411
Powered by FlippingBook