effectuum progressus, per similitudinem prius adimpletur. Et omnis causa, effectum sibi
similem prius producit, quam dissimilem. Quia identitatis suæ aliquid ei causa tribuit,
quam effectus proxime suscipiens eam patitur, et similis evadit causæ. Dissimilitudo vero ei
accedit, quia in alteritatem a causa cadit. Multitudo igitur prima, non quæ in uno est
indiscreta. Sed quæ ab uno est progressa, identitatem, et alteritatem uno tulit, et similis et
dissimilis ab eo, evasit. Quia unum de sua hyparxi ei dedit, et similem sibi effecit. Hoc est,
particeps unius est facta. Et quia in alteritatem quoque ab eo cecidit, dissimilitudinem
aquisivit. Similitudo autem in hac productione, prior effectus est, et potior, quam
dissimilitudo. Quid autem uni similius esse potuit, aut debuit, quam unitas? Multitudo ergo
hæc prima, quia omnis, et tota integra fuit, omnes evasit unitates. Et est omnium unitatum,
omnis, et tota multitudo. Unitas, quidem quia ab uno. Unitates autem, quia omnis multitudo
ab una omnia derivans. Nisi enim ab uno, unitas producta esset, productio hæc, per
similitudinem non esset facta. Nisi itidem, ab una omnia, unitates omnes prodiissent, proditio
hæc, per similitudinem non esset. Prima ergo ab una omnia productio, omnis fuit multitudo,
quæ tota, unitates fuit. Et quoniam in una omnia, unum primas tenebat, omnia, secundas:
necessario in hac productione, uni ipsi, unitas aliqua primaria debuit respondere. Unitates vero
reliquæ responderent ipsi una omnia. Unitas ergo quædam primaria, ab uno est genita; reliquæ
unitates hanc, ut secundariæ secuuntur, et sunt ab ea proximæ. Quia omnis multitudo, a sua
est unitate. Et quoniam unum omnia illa sua continuit, necesse est, ut unitas hæc primaria uni
ipsi similis, et ei correspondens, unitates omnes in se contineat. Et ut unum, omnia fuit; ita
hæc unitas unitates omnes sit. Et ipsa sit Dei patris unigenita, et primogenita filia. Quam
sacrosancta Ecclesia, filium vocat unigenitum, et est secunda in divinis persona, eadem cum
patre, alteritate tantum quadam ab eo distans, et secundum est rerum principium. Et
eadem cum patre, bonitate, voluntate, et potentia præditum. Et est idea boni, quo nomine
a Platone meruit vocati. Quam stulte stultus irrisit Aristoteles.
Quæ quidem boni Idea, ut amore essentiali, in patrem vertitur, tertia de se, et de
patre persona procedit, sibi et patri consubstantialis, alteritate tantum, ab ipsis distincta. Quæ
tertium est rerum principium.
Eadem hæc boni Idea, quia bona est, sterilis esse nequit. Producit ergo et ipsa; Ad
quidnam producit? An forte simul cum patre cui consubstantialis est, unitates ipsas, per se
vero sola entia, et rerum essentias omnes? Formas inquam veras, et simplicissimas quarum
unitates, vel sumitates sunt et veluti flores. Vel etiam sunt ipsæ unitates, super entia omnia,
et superessentiales? Sed si sint superessentiales ita, ut cum essentis nihil communicent, tunc
inter ipsas, et essentias vacuum relinquetur intervallum. Identitatis ergo suæ, unitates
singulæ, essentiis suis largiuntur; et progressio hæc quoque necessario sit per similitudinem
prius, dein per dissimilitudinem; effectu earum in alteritatem cadente. Similitudo autem hæc,
per communicationem et participationem, inferioris sit a superiore: et utriusque sympathiam,
et quasi contemperationem. Ita ut unitas, suæ hyparxeos aliquid effectui suo tribuat.
Hoc autem aliquid, unum sit, per quod in effectu existens, effectus suæ causæ fiat similis,
dissimilis tamen, per casum in alteritatem efficiatur. Quæ alteritas, id quod ens, et essentiam
vocamus, efficiat. Et ab identitate causæ, habeat unum; ab alteritate vero, habeat
multitudinem. Seu potius, sit, et unum, et multitudo. Ita ut unum sit in ente; et ens sit in uno:
scilicet uno essentiali. Et per ipsum sit, in sua propria unitate. Et per eam, in unitate
primaria. Et per primariam unitatem, in primo uno. Sunt enim singula entia, seu singulæ
essentiæ per unum a propria sua unitate sibi inditum, ita ut sine eo, nullum ens, nulla esset, aut
consisteret essentia. Et eo suæ unitati similis efficitur. Et se ipsa, quia multa est, efficitur
dissimilis. Quoniam vero, a perfectissimis venit, ipsa quoque suo gradu erit perfectissima, si
similis suis causis esse debet, uti est probatum. Si perfectissima, ergo et vivens erit. Omne
enim quod est, vel vivens est, vel vita carens. At hoc imperfectionem sentit maximam, sicuti
vita sapit perfectionem. Sed et quia in Deo est, Deus autem vivens in sacris oraculis