methodo recurritur necessario, Ideas primarias illas, et secundarias a primis progredientes, uti
Zoroaster docuit, et tertiarias etiam, et quartarias, atque alias. Nam quæ unitates, in se sunt
Ideæ, in mente sunt ἔννοιαι νοεραὶ, conceptus intellectuales. In anima, rationes; in
natura, semina; in materia formæ. Quæ iam vastos mundi sinus implent. Quibus
rationibus Ideæ, non sunt sub concavo Lunæ, ut quidam Buratellus, dum Platonicum
agit, somniavit; neque in patre; sed sunt ubi primo idearum nomen acquitunt unitates illæ,
prima essentia, prima vita, primoque intellectu superiores, deinde sunt gradatim in essentiis,
in vitis, in intellectibus, sibi propriis quibusque, Sunt deinde in animabus, in naturis, in
qualitatibus, in formis materialibus, aliter pro singulis gradibus, atque aliter. Eo tamen
inerrabili ordine dispositæ, ut superiores, proximarum succendentium sint causæ, hæ vero
illarum, quantum pro gradus natura fieri possit, proximarum superiorum similes effectus.
Atque hæc quidem tribus methodis, comprobata, additaque non obstinatis, nec iuratis, sed
vere philosophis, satis ad primas quæstiones sunt.
De tertia vero, quid Ideæ sint, hæc pauca ex demontratis sufficient. Omnia sunt ab
uno. Ac proxime ab uno, est unitas. Ab unitate primaria, unitates reliquæ. Nam et omne
producens simile sibi prius producit. Et omnis multitudinis caput, et fons, est unitas. Quot
ergo in primo illo uno entia erant, ut est iam ostensum, (erant autem omnia) totidem sunt entia
in unitate illi consubstantiali. Hoc est, totidem sunt ab uno, in unitatem primariam,
unitates transfusæ ab uno. Unitas hæc opifex, harum unitatum omnium, proxima uno est. Ut
ergo unitates sunt ab illis, ita ipsæ, quod iam sæpius repeto, alia de se producunt, rerum
scilicet essentias, veras, stabiles, æternas, in eodem illo consubstantiali. Ab essentia prima, et
alia in se motis, prodeunt vitæ, a vita prima. A prima vita, primus intellectus. Quid ergo fuit
Ideæ? Unitates essentiarum verarum capita, et causæ. Capita inquam, quia omnis essentia a
sua est unitate, sive a suo uno; sine quo ut iam ostensum, nequaquam esse possent. Igitur et
causæ illarum sunt. Et quia hæ, sequentium quoque rerum, et extra profundum productarum,
causæ itidem sunt, earundem harum, et Ideæ causæ sunt, et quidem primariæ, sed minus
proximæ. Et quia intellectus primus, intelligendo se ipsum, intelligit suas ideas, intellectione
sua, et intellectus alios, et animas, et naturas, et per horum media formas corporeas producit.
De primo ad ultimum, Ideæ sunt formarum corporearum primariæ causæ, quamvis procul
positæ: ut pote, quæ non nisi unitates sint, formæ vero hæ, sunt multitudo. Dicuntur autem
exemplaria, quatenus conditor, dum in se respiciens, illas intuetur: et secundum eas rebus a se
productis illarum similitudinem, pro cuiusque captu infundit. Atque ita ad illarum exemplum
res dicuntur esse effectæ.
Genera vero idearum, quot nam statuenda? Plato quidem in
Timæo
quatuor
videtur statuere. Animalium cœlestium, æreorum, a quatilium, terrestrium. Idque sane recta
ratione. Nam sicuti ab uno sit duitas: sic a duitate protensa, sit quaternitas. Secundum quam
fiunt, quæcunque fiunt, in quatuor rerum generibus, nimirum intelligibilibus, intellectualibus,
supramundanis, et mundanis. Cum autem dico supramundana, intelligo ea quæ, sub
intellectibus sunt, idest omnis generis animas. Cum vero mundana, tum naturas, tum
etiam naturales qualitates, et formas, quæ a superis ideis huc descendunt per gradus quæque
suos, quos iam diximus. In mundo autem quæ fiunt, vel in cœlo, vel in ære, vel in aqua, vel in
terra fiunt. Atque ita sub quatuor nominibus omnes rerum generaturum species comprehendit.
Sed aliter quoque quatuor sunt Idearum genera. Suprema generalissima, quæ per entia omnia
meant. Quia sunt, essentia, identitas, alteritas. Nihil enim est in rerum universitate, quod his
careat. Sunt vero aliæ Ideæ, specialissimæ, ut homo, equus. Hæ, uni tantum speciei causam
præbent. Sunt inter has extremas, mediæ aliæ duplices, communiores, ut simile, dissimile,
æquale inæquale, et aliæ generalissimis proximiores. Aliæ minus universales, specialissimis
vicinæ, ut Iustum, pulchrum. Ab his ergo Ideis, quæ mundum constituunt primo
intelligibilem, pluit quicquid in hoc sensibili est, vel genus summum, vel subalternum, vel
species postrema naturalis. Nam cum mundus hic animal sit, animalia omnia complectens, ab