Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 123

neque phantasia, cum nihil in eis sit immateriale, et impartibile. Neque opinatrix, quæ non nisi
effectus novit, causas non novit. Neque dianoea seu ratio, divisim enim per terminos
causarum, et effectuum res cognoscit. Neque totum simul percipit, neque in instanti, neque
simpliciter, neque eodem modo semper. Quæ conditiones, tametsi Mentis sint, attamen
neque Mens primarius est cognitionis fons, quia multitudine intellectionum utitur, et varietate
intelligibilium ornatur. Unitas ergo ipsius Mentis, per vitam, et essentiam suam, ab
Idea cognitionis pendet, et cognitionis prima unitate. Quæ ab uno primo venit, et fons
omnis cognitionis est effecta, quæ per cognitionis essentiam primam, et eius primam vitam, in
unitatem mentis defluens, et influens essentiam intellectualem, Menti est largita. A qua
deinceps per inferiora varia sunt cognitionum species effusæ. Quod vero de duabus hisce
rerum speciebus, natura, et notitia, exemplo declaravimus, id de speciebus reliquis
omnibus, quæ in universitate sunt, intelligi volumus. In quo graduum, et causarum, et
effectuum descensu, dicimus, ea quæ effectus sunt, participare. Causas vero participati.
Imparticipatum denique esse, simpliciter, id quod ab omnibus est segregatum, et omnibus
supereminet, unum, Deum.
FINIS DUODECIMI LIBRI.
1...,113,114,115,116,117,118,119,120,121,122 124,125,126,127,128,129,130,131,132,133,...411
Powered by FlippingBook