Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 124

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER TERTIUSDECIMUS
DE ESSENTIA ET ENTE.
Essentiam vero, quid esse dicimus? Quid ipsum ens, esse dicemus? Quid vero aliud possit
esse ens, quam id quod est? Est autem, omne id, quod esse habet. Esse autem ipsum,
quid aliud fuerit, quam actus entis? Ens autem quam nam aliam secum inferet notionem quam
eam, quæ esse cuiusque rei significet? Aut ens esse id, quod cuique esse præbet? Et sicuti hoc
verbum, Est, nominum, et verborum aliorum vinculum quasi est, ita ens vinculum erit
formarum omnium; et singularum quasi radix, e qua, forma quæque enascitur. Et in qua
fundata est omnis, præter unum duntaxat, et unitates. Quæ ente quoque simpliciores sunt
radices. Forma autem omnis alia, potest vel agere, vel pati. Ideo si quis dixerit, ens esse id,
quod agere, vel pati potest, ens ipsum vere circumscripserit. Quod si concedatur, (ut vere
concedi videtur posse) ens, secum, et potentiam, et actionem vehit. Nam cum dicitur, (quod
potest) potentia infertur. Cum vero annectitur, (agere vel pati) actio. Agere enim, et pati,
duplex est, et esse habet, et essentiam, et essendi actum, vires quoque et actiones, secum
circumfert. Vires, quidem ad motum paratas, et actiones, naturale iam, et proprium opus
adimplentes. Sumque vires, seu potentia, entis impius, quædam extensio, sicuti actio
est extensio virium. At actionem, et vires, præcedentibus libris, non raro dedimus
essentiæ. Essentia ergo et ens, idem ne erit? Vel cognatum quid, vel alterum, ab altero
derivatum? Ita sane. Nam quod est, ens et est, et esse habet, et ab esse, essentia denominatur.
Atque quodcumque horum dixeris, rem dixeris eandem. Sed non videtur, hoc omnino
verum esse, in iis entibus, quæ corporea sunt, et sensibilia. Horum enim plurima sunt
accidentia. Substantia ex Peripati sententia, non plura quam tria, Materia, forma, atque ex his
compositum. Substantia vero, non videtur idem cum essentia esse, quamvis Archytæ ambo,
senior, et iunior, et cum eis Aristoteles, οὐσίαν accidentibus contra distinxerint, οὐσίαν, autem
nos essentiam appellamus, illorum vero sequaces Latini substantiam. Quæ per se substet, et
accidentibus sit, et supposita, et quasi opposita. Hæc autem, de tribus illis, quæ substantiæ
dicuntur, tertia est, compositum ipsum. Quæ quo ad nominis etymon, verius hypostasi
respondet, quam usiæ. ὑπόστασις, enim rectissime vertetur, substantia, quia substat
accidentibus. Usia autem commune nomen est omnibus essentiis, omnibus nimirum iis, quæ
sunt, et quæ entia nuncupantur. Quæ et subtilitantias, et hypostases, et accidentia omnia
comprehendunt. Et quamvis Aristoteles, usias sua lingua vocet eas, quas ipse putat cœlos
movere; tametsi ea nullis accidentibus substent, attamen in magno dubio versantur aliqui, an
aliæ usiæ, aliæque substantiæ in rerum universitate reperiantur, quam hæ corporales, quantum
accidentia eas obvestientia, sensibus percipiuntur. At sciunt rectius philosophantes omnes, et
nos supra ostendimus, corporalia hæc omnia accidentia, sui natura esse corruptibilia. Et
corpora etiam ipsa, quæ accidentibus sunt substantia, interi tui esse obnoxia. Quis autem e
philosophis, aut credat, aut concedat, uno contrario in natura dato, alterum non dari? Si entia,
si essentiæ, si substantiæ corruptibiles, in rerum universitate reperiuntur, cur non, et non
corruptibiles reperiantur? Id certe ratio verissima persuadet, et philosophantium recte, nemo
negat; sicuti, et hoc aliud. Eterna, caducis esse præstantiora, et nobiliora: ita ut hæc ab illis
toto distent genere, et nihil inter se, fere habeant commune, præter quam quod, et sunt, et una
sunt, et multa. Et caduca ab æternis, veluti a sua radice pendeant. Igitur sunt essentiæ quædam
in rerum universitate, incorruptibiles, et æternæ, et quidem principe loco, et dignitate. Sunt et
aliæ corruptibiles, et caducæ, quæ ab illis veluti deciderunt. Et quasi ab ente vero abscissæ,
et recisæ in nihilum fere abierunt, aut ad ipsum accesserunt prope, et medio quodam loco,
inter ens verum, et non ens, seu nihilum constiterunt. Namque dum existunt, et hyparxin
habent, enti sunt similes. Postquam vero corruptionem subierunt, vel in nihilum abierunt
1...,114,115,116,117,118,119,120,121,122,123 125,126,127,128,129,130,131,132,133,134,...411
Powered by FlippingBook