prima, ac summa essentia videtur posse esse emortua. Vivit ergo, et vita est; hoc est, se se
movet, et se in se movet, et quasi fervescit. Unde a Græcis ζωὴ quasi ζέουσα fervens essentia,
et ebulliens, et τὸ ζέον τῆς οὐσίας videtur dicta, essentiæ ebullitio. Quia sicuti quod fervet, in
se movetur, sic essentia quæ se se movet videtur fervere. Itaque vita, essentia fervens, seu
essentiæ fervor videtur dici posse. Qua nimirum ociosa non sit neque iners, sed excitata, et
expergefacta. Nam sicuti essentia simpliciter, rem constituit, et facit existere, et subsistere, sic
vita, eam essentiam excitat, et vel motus essentiæ est, vel in ea est causa motus. Omne enim
quod movetur, quia vitæ particeps est, movetur. Neque aliud vera vita est, quam essentiæ in se
ipsa motio. Igitur si essentia, et ens movetur, per vitam movetur sibi intrinsecam. Si
intellectus si anima moverent, per vitam eis moventur innatam. Et si quæ corpora ab anima
moveantur motus quorum, ipsam diximus esse principium, per vitam quæ animæ inest, revera
moventur. Et revera, ubique, sive in intelligibilibus, sive in sensibilibus, sive in mediis, et
motus quidam internus. Et mediusfidius, essentiali sua deffinitione comprehendi potest, si
dicatur, vita est essentia parturiens actionem. Nam dum essentia, et ens quodlibet per vires
sibi innatas, ad actionem se præparat, et properat, ea præparatio, properatio, et motio quædam
est intrinseca, et quam supra motionem in essentia appellabamus, et eam vitam esse dicimus.
Se se enim movet, et a se movetur. Est autem vita multiplex sicuti, et essentiam multiplicem
esse ostendimus. Et ubique est, inter ens, a quo venit, et intellectum seu notitiam quam
producit, media. Nam sicuti hæc tria, Ens, Vita, Mens ubique sunt. Primo tamen, et
essentialiter in ente. In quo, et in essentia, et vita, et mens, et entium summitas: ita vita, est
medium entis centrum, entis scilicet intelligibilis, intelligibilis, et ipsa, in intelligibili ipso, et
ente, et mundo. Participans quidem ipsa essentiam, ab intellectu vero participatur. Prodit
enim ipsa ex ente, profert vero ex se mentem. Omne autem productum, producentis fert
secum proprietatem. Hæc ergo de vita intelligibili, ac prima, in qua vitæ omnes reliquæ
intelligibiles, sicuti in primo ente, essentiaque essentiæ, et entia reliqua. et in prima unitate
unitates reliquæ omnes. Post quas intelligibiles vitas, et simpliciter vitas, sunt vitæ aliæ
multiplices, sicuti post essentias simpliciter, essentiæ aliæ multæ. Proxima quibus, est vita
intellectualis, qua intellectus, et mentes vivunt. Hanc sequitur, vita animaria, per quam vivunt
animæ. Alia est vita naturalis, qua Naturæ habent vivere, et vitam. Alia vita est qualitatum,
alia formalis. Alia denique corporum. Et ubique vita, est essentiæ fervor, et actionum
parturitio. Et omne quod ab ea constituitur vivens, essentia est fervens, et cognoscens. Neque
enim inferiorum quicquam est, quod sicut essentiæ est particeps, non sit etiam particeps vitæ,
et cognitionis; cognitio autem omnis est ab intellectu. Quod mox palam siet. Nunc vero
colligamus. In prima, ac regina unitate, non solum alias esse unitates omnes, et rerum ideas,
verum etiam ipsas verissimas essentias omnes, omniaque vere entia. Sed et vitam primam, et
vitas omnes veras; inter se distinctas omnes simul, et unitas, ita ut omnes sint in omnibus, et
singulæ in se ipsis. Et cum omnibus esse, etiam primum intellectum, et intellectus omnes
absolutos, divinosque. Quod libro sequenti demonstrabitur.
FINIS DECIMIQUARTI LIBRI.