esse entia. Et in prima essentia, quæ idem cum primo ente est, omnes essentiæ. Ordine enim
hæc iræ, rationi ac naturæ est, consonantius, quam confusione in divina inducere. Itaque sicuti
primæ unitati universali, et omnes alias continenti, primum ens universalissimum respondet.
Ita in se reliqua entia, et reliquas essentias omnes continet. Nam sicuti ab uno, prima unitas,
per vires unius genita est, et omnia secum retulit, quæ in genitore uno erant entia, sic per
primæ unitatis vires, ens primum prodiit, et secum entia alia omnia singulis illius unitatibus
respondentia, veluti illarum germina reportavit. Hæc enim est primorum omnium proprietas in
se omnia, quæ ex se proditura sunt seminaliter contineant. Igitur primum ens, entia omnia
continet. Non prædicatione, inquam, sed comprehensione. Nihil enim ibi, aut vanum, aut
posterius, aut falsum est. Omnia plena, omnia prima, omnia vera sunt. Sed quid opus fuit, ab
unitate prima, primum ens; ab unitatibus reliquis, reliqua entia prodire? Id sane fuit
necessarium. Nam et unitas prima, idea boni est, et ut bona, producere habuit opus. Et quia ei
ipsa una omnia erat, non hæc aut illa, sed omnia producere habuit necesse, nisi vel
impotentiæ, vel invidiæ culpam voluit subire. Et quia omne producens, ut ante est probatum,
sibi simile prius producit: id primo produxit, quod sibi natura proximum, simileque futurum
erat. Ens scilicet ipsum, et essentiam, quæ in se ipsis primo essent, et consisterent, et deinde in
reliqua omnia diffunderentur. Ita ut inde aliud prodiret nihil, quod non esset, quod ens non
esset et, quod essentia non esset. Ens autem, non potuit, aut esse, aut aliunde provenire, quam
ab unitate proxima, et illa mediante, ab ipso uno. Nam quidquid est post primum, necesse est
(quod est probatum antea) ut et unum sit, et multa. Unum quidem, tum quia ab uno, tum quia
nisi unum esset, in nihilum abiret; tum quoque, quoniam unum tum est, tum bonum ei est, et
bonorum maximum. Multa autem est, quia idem cum uno, esse non potest. Si non idem, ergo
alterum. At alterum ab uno est ipsa multitudo. Ens ergo omne, ab uno est, illo quidem
primo unitate mediante, proxime vero, a sua est unitate, atque idea. Quæ illi unum esse indit,
et unum esse facit: et facit etiam, esse multa, quia unum tantum non est. Omne enim unum,
primum unum, omniferum, et omnificum imitans, necessario est fœcundum. Fœcundum
autem non alterius rei, quam multitudinis, tum in se, tum extra se. Nam cum omne ens sit
hyparxis in se, et per se, id ipsum quod est, sui sit, unum primo esse, est necessarium. Idque
tota latitudine, modis quatuor. Nimirum, unum essentia. Unum toto, unum forma, unum
subiecto. Multa quoque est oppositis quatuor modis. Multa proprietatibus. Multa
partibus. Multa viribus. Multa mistione cum aliis. Atque hæc singula quatuor, singulis illis
unis ordine correspondent. Atque inde est, ut ens, quodlibet, et unum, et multa, non esse,
nequeat. Nam cum sit, quoniam existit, et statum in se habet, et motionem. Neque enim stare
potest, nisi prius sit, et existat. Quatenus ergo est unum, et existit, et concretione sui ipsius
constat, stat, et manet. Quatenus vero est multa, necesse est, ut moveatur, et intro, et extra.
Intro quidem motione essentiali, et in essentia. Extra vero motu ex essentia. Motio vero illa
interna sit, quia ob fœcunditatem, ad secretionem partus ex se præparatur, et properat. Est
enim omne unum, omne ens fœcundum. Imitans enim primum unum, ob similitudinem
quam (quantacumque ea sit) cum illo gerit, sterile esse non potest. Hanc igitur internam
motionem, vim, et potentiam nominamus. Ex hac prodit actio, et operatio secunda, quam
dicimus ex essentia, ad extra. Sed quoniam vires multæ sunt, et, et ex eis multæ prodeunt
actiones, totidem scilicet, quot ipsæ sunt vires, quæ ab eis producitur multitudo extranea,
necessario internæ respondit multitudini. Atque ideo integra essentia ea est, quæ in ipso sui
esse, et vires habet, et operationes potest edere. Unde plene deffiniri potest. Essentia, sive
ens hyparxis est, potens, et operans. Respectu quorum trium, Ens poterit tertium dici
principium, cum secundum sit unitas, et primum Unum ipsum. Tertium inquam principium
eorum, quæ post ipsum sunt. Varia enim essentiarum sunt genera post ipsum, et ab
ipso procedentia, variis gradibus distincta. Ac prima, quidem est, essentia simpliciter, et
simplicissima, quæ in mundo est intelligibili post ipsas entium unitates. Alia est essentia
vitalis, proxime a simplicissima hac, derivata, et ab ea pendens, et in ipsa existens, sicuti et