omnia entia erant, Unum ens est appellatum, simplicitate eius una, et unitate. Sed hæc ita
sunto.
At entia quæ in eo sunt omnia, quo modo, et ad ipsum se se habent? Et quam inter se
se habent distinctionem? Hanc sane, ut in eo alia sint unitates, alia essentiæ, alia vitæ, alia
intellectus, alia animæ, alia naturæ, alia qualitates, alia formæ, alia corpora; sed incorporea.
Unitates quidam, ut ideæ, et fontes sequentium, extra profundem etiam productorum,
immobiles, simplicissimæque. Sed quoniam sunt incorporea, ita se se invice metrant, et
permeant, ut mens sit, et vita, et essentia, et vita similiter, et sit, et intelligat. Ita ut vere
dici queat, et singula in se esse, et in singulis aliis, et omnia in omnibus. Ita quoque eadem
hæc omnia, in intellectu sunt secundo. Hic enim a primo, et a patre simul processit, et eis
consubstantialis, et nihilo ab eis distinctus, præter quam hoc uno, quod non sit illa. Hoc
est, nec genitus, nec genitor. Habet ergo et ipsa mens secunda, in se entia omnia; eodem
met modo quo sunt in mente prima, inque prima unitate, et verbo ipso. Quatenus vero
consubstantiales sunt, unum sunt, et ex duobus unus conficitur mundus intelligibilis, integer.
Nihil enim vere est, quod in eo non sit. Nihil vivit, quod in eo non vivat, atque ideo
sicuti primum ens et vivens, ita primus est intellectus, ex entibus, ex viventibus, ex
mentibus omnibus constans. Non enim ex non entibus est, non ex mortuis, non ex amentibus.
Atque hic universus est intellectus. Seu potius et unus et duo sunt intellectus universi, primus
ille idem cum secundo, ab aliis non participatus. Secundus vero, et ipse universus, et
cum primo idem, sed participatus, quia proxime ab eo res extra profundum prodeunt, et ab
eo producuntur, ipso participantes. Nam si omne producens, suæ hyparxeos aliquid producto
elargitur, et ideo, ut est ostensum, similem sibi effectum producit prius quam dissimilem,
necessario, id quod a secundo intellectu, proxime fuerit productum, simile ei erit. Similitudo
autem hæc, vel in essentia fuerit, vel in participatione, vel in utroque. Sane dicuntur a
veteribus, aliæ quoque innumeræ esse mentes, quæ essentia sua sint mentes. Et aliæ quæ ab
animis dicuntur participatæ. De quibus verisque paulo post agendum. Sed prius ingens
quæstio est excutienda, et si possimus proximo libro persolvenda.
FINIS DECIMI QUINTI LIBRI.