Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 141

annum CC. Et præclarissima ingenia ad se audiendum traxit, Origenem (quantum virum),
Plotinum, Erennium, Olympium, et alios plurimos. Plotinus eum secutus, sua scripta mente
illius replevit. Quod, et Amelius et Parphyrius eius discipuli, et horum auditores Theodorus, et
Iamblichus, Platonicorum omnium, ut videtur, maximus. Qui Zoroastri oracula XXX forsan
libris
exposuit. Damascius enim ut iam dixi, XXVIII citat. Quæ et eius discipulus Syrianus, et
huius, Proclus, comentariis illustrarunt, et iis sæpe pro præsenti, tamquam firmissimis sunt usi
fundamentis. Sed hæc quidem de intellectu historia, ad nostram philosophiam, nec multum
videtur pertinere, neque ab ea aborrere multum. Sed in eam libuit excurrere, ut tota de Mente,
et origo et præstantia fieret notior, quam hactenus fuerit. Ad propositam ergo quæstionem
regrediamur. Utrum Deus pater sit, intellectus. Diximus autem a Zoroastre, a quo omnis de
intellectu fluxit sapientia, Deum patrem numquam intellectus nomine, fuisse appellatum,
sicuti neque a Platone, neque a Platonico magno, quo ante nominavi, ullo. D. vero Dionysius,
qui annis circiter C. eos præcessit, idem visus est sentire, et hoc plus de tota pronunciavit
Trinitate.
Ὕπὲρ νοῦν καθόλου, καὶ οὐσίαν ἵδρυται.
“Super Mentem in universum, et essentiam est constituta.” Et alibi.
Τὸ μὲν ὕπερ νοῦν, καὶ οὐσίαν τῆς θεαρχίας κρύφιον.
“Archanum, id, quod est supra mentem. Et essentiam, Deitatis principium.”
Aliis quoque locis pluribus eandem confirmavit sententiam. Neque vero Io.
Damascenus, qui post Dionysium CCC. post Ammonium CC annis floruit, et tot numero Dei
nomina ex vetustioribus Theologis nostratibus collegit, Trinitatem, aut Deum Patrem
intellectum appellavit, umquam. Quod forte, et alii fecerunt patres. Aristoteles autem, qui
divinitatem fere penitus ignoravit, intellectus multiplices illos, quos vidimus, confinxit. Et tam
præcipites eos, per animæ potentias omnes dedit, ut ent extra humanam speciem, brutorum
animis quorundam, eum donaverit. Et simul cum his, Deum, quem animal quoque nominavit,
intellectum esse fecit. Eum in hoc, sicuti, et in omnibus, secuti sunt, recentium Theologorum
aliqui. Ommitto Zoroastrem, ommitto Platonem, suosque tot nobilissimos, Augustino bene
notos, his vero penitus ignotos. Sed Aristotelem, divinitatis prorsus nescius, Dionysio,
Damasceno, aliisque sanctissimis patribus anteposuisse, haud scio quid nam sapiat. Ex quo
tota etiam divina philosophia, de primissimis principiis, de rerum productione, de providentia,
est penitus perturbata. Nam dum pro certo, ab illo, et ignaro, et impio, arripiunt, Deum esse
intellectum. Idque nulla ratione, sed illius sola authoritate contendunt, innumeras excitarunt
quæstiones. Quæ tametsi infinities, et in publicis, et in privatis cœnobiorum scholis
fuerint agitatæ, et agitentur, contentiosæ quidem illæ semper apparverunt: semper etiam
insolubiles evaserunt, et quarum, quasi tot labyrinthorum, nulli umquam exitus apparverunt.
Quis enim ex falsitatis labyrintho, inveniatur veritati exitus? Profecto ingens hæc est
quæstio. Quam nos rationibus philosophicis, ac maxime ex intellectus natura, discutere
tentemus, et si possimus quam clarissime peragamus.
Si Deus Pater est intellectus, intelligit. Si etiam intellectus habet, intelligit. Sed si
habet per participationem, habet ab alio, eoque superiore. At ipso nihil est superius, nihil
prius. Non ergo intellectum ab alio habet. Ergo si intelligit, ipsemet est intellectus. Si vero non
intelligit, intellectus non est dicendus. Sin autem intellectus est, et non intelligit, Mensa
quædam amens est, et insipiens. Idque ei accidere est necesse: vel quia intelligere nequeat, vel
quia nolit, vel quia nesciat, vel quia ocietur. De quatuor hisce, tria priora, non posse, nolle,
nescire, maximam inferunt in eum imperfectionem: quam omnem ab eo abesse iam toties est
demonstratum. Ociatur ne igitur? Idque vel sponte, vel coactus? Si coactum dicamus, iam
alium dabimus ipso potentiorem. At nullus est. Ergo non coactus. Quid ergo sponte? Neque
id. Bonum enim ociari non posse, ostendit ratio. Boni enim hyparxis est, bonum facere. Ergo
dum bonum est, bonum facit. At semper bonum est, ergo semper bonum facit. Ergo semper
operatur. Ergo semper in operatione versatur. Ergo ociatur numquam. Ocium enim inter mala
1...,131,132,133,134,135,136,137,138,139,140 142,143,144,145,146,147,148,149,150,151,...411
Powered by FlippingBook