Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 150

fluxerunt CCCC circiter præcessit annis, ab Ægyptiis autem, ob Sarapidis, et Osiridis nomina,
quæ vidimus a Plethone recensita. Osiris autem Chami dicitur filius fuisse. Qui multis
seculis ante Mosem in Ægypto et natum, et Ægyptiis dogmatis imbutum, fuerat. Atque ita
videtur, hæc Hierarchiarum sapientia, inde usque a Noe, perennis quædam fuisse
philosophia. Quam non dedignabitur Peripatus, qui cœlorum motrices, ὰρχὰς, καὶ οὐσίας,
Principatus et substantias, et tot quidem numero, quot orbes sunt cœlestes, non equidem ab
aliis Græcis traditas admisit, sed ipse invexit. Quod si cœli, corpora sua sententia, natura
æterna, motoribus intellectibus eguerunt, qui eos moverent, et per motum conservarent. Quid
mirum si Chaldæi, elementis etiam, corporibus per partes corruptibilibus, Synocheas et
contentores, et perfectores attribuerunt. Elementorum enim natura, cœlis longe
imperfectior, multo magis quam cœli, incorporeis egent conservatoribus. In mundo autem, sua
etiam sententia, nihil esse debet imperfectum, elementa ergo suos etiam habent et
contentores et conservatores. Quos quia eis Aristoteles non attribuit, magis egentibus, hac
parte, sua philosophia, manca esse, recta ratione dici debet. Quibus si nomina Chaldæi
dederunt, ipse cœlestibus non dedit, nihil damni ob id in illorum infertur philosophiam, imo
sua, hac etiam parte, quia nomina pronunciare nescietit, balba est reputanda.
FINIS DECIMISEPTIMI LIBRI.
1...,140,141,142,143,144,145,146,147,148,149 151,152,153,154,155,156,157,158,159,160,...411
Powered by FlippingBook