corruptibile, etiam alterabile. Si hoc, etiam mutabile. Si vero non mutatur, non lateratur, id ab
incorporea habet causa. Sed et animæ, quamvis essentia, et viribus non mutentur, quia
internæ sint, attamen actionibus, quæ ad extra vergunt, mutantur, neque eodem se semper
habent modo. Mentes quoque, quatenus intellectiones suas ad inferiora extendunt, non
videntur penitus ad ea impermistæ, et ob specierum, et generum quæ contemplantur
varietatem, non videntur, iis actionibus eodem se habere modo, neque esse penitus
immutabiles. Si ergo in Patris profundo, atque eius unitatibus, et simplicitas est summa, et
immutabilitas: erit ibi quoque summa veritas, quæ tertia est eius proprietas. Nam cum eodem
semper perstent modo, nullam ibi est mendacium, nulla deceptio, nulla falsitas. Neque enim
se se ipsæ decipiunt. Neque aliis succum faciunt; neque ipsæ ab aliis falsitatem ullam
patiuntur. Sed est inter eas unio, et communio perfectissima, et indivisa, et immutabilis: et
verissima, et nihil aliud quam veritas. At si veritas est ibi summa. Sapientia quoque ibi est
summa: non tamen omnis per intellectionem, vel et potius per intellectionis hyparxin. Non
enim, quærit, aut venatur cognobile, uti ostendimus, sed plenitudo ibi est, omnis cognobilis,
omnisque intelligibilis. Plenitudo autem hæc, cognitionis, ac sapientiæ, non nisi hyparxis
ipsius Dei est, et profundi. Atque hæ quidem sunt divinitatis proprietates, ab uno
procedentes. Sunt aliæ a Bono venientes, et a Boni Idea. Quarum prima est sufficientia.
Bonum enim, et sibi, et aliis est sufficentissimum. Et quamvis mundus, quia totus ex totis sit
compositus, et perfectus ex perfectis, et plenus propriis suis bonis omnibus, suffciens esse
dicatur; attamen sufficentia hæc eius, partibus constat, et exmultis, in unum est conflata, et a
causis superioribus eam participat. Sufficientia autem a bono veniens, quia et ab uno venit
simplicissimo, neque partes habet, neque multitudinem; et se ipsa, non aliunde est talis. Sed,
et animarius mundus, plenus est propriarum virium, ac virtutum: et propriæ beatitudinis
mensuram numquam deficientem, possidet. Verum tamen, et hæc eius sufficientia variis
indiget viribus: quibus non semper eadem contemplatur intelligibilia, et præter hæc
temporaria est eius contemplatio. Atque ita non tota simul, neque uniformis est. Sed et
intellectualis mundus, sufficiens, et est, et dicitur, ut qui perpetuo universum possideat in se
bonum: et omnem simul suam comprehendat fœlicitatem. Et nullius sit indigus, cum ei, tota
eius vita præsens sit, et omnis eius intellectio. Sed sufficientia hæc, suæ competit hyparxi:
neque est cum profundi paterni sufficientia, comparanda, ut quæ secunda sit, et per
participationem. Illa vero primum est bonum, et primo bonum, et per se bonum. Atque hæ
quidem sunt ei propria quatenus sibi ipsi est sufficiens. Quatenus vero aliis quoque, omnibus
sufficiens est, plenitudo est beneficentia: et beneficæ potentiæ, quæ ab omnia progreditur; et
in omnia penetrat, et per omnia, eam extendit beneficientiam. Et usque ad infima divinitatis
suæ, ac bonitatis dona profert, et infert. Singulisque pro eorum captu ea largitur. Ita ut nihil
tam abiestum; aut vile est, quod eius non fiat particeps. Per quam potentiam, intellectuales
essentiæ similia sibi constituunt. Animæ generare expetunt, et primam imitari causam. Et
naturæ earum rationes in alia transferunt: et formæ, et cuncta alia essentialem generandi, et se
se proferendi habent amorem. Quam quidem beneficentiam suis quæque sensibus
percipientes, necessario eam expetunt, et desiderio unumquodque suo summo, in id feruntur.
Ex quo recte quidem dictum, sed non satis explicatum illud fuit. Id bonum esse, quod omnia
appetunt. Hoc enim tale bonum, non est, quale sæpe in sensibilibus apparet, ut aliquid sit
quidem bonum, et ideo appetatur, sed inefficax, et sine ulla sit efficientia, quale est pulcritudo.
Neque est tale, quale aliquando, et efficientiam aliquam habet, et in se convertit ea, quæ eo
participare queant, et a nobis tum ratiocinio, tum etiam mentis intuitu percipi potest. Sed id
bonum, quod omnibus expedit, ineffabile est, et ante omnem cognitionem, in omnia
protenditur entia. Et entia omnia id appetunt, et ad id convertuntur, hæc sane magis, illa
minus. Pro ut illi natura, et hyparxi, vel propinquiora, vel sunt longinquiora. Et ad se omnia
tum invitat, tum trahit, omnibus ubique præsens. Neque ullum, vel vilissimorum entium
ordinem, destituens. Non aliter sane, ac sol radiis suis omnia collustrans, omnium oculos ad se